Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
Ouen, frequenter ipsum citauimus, sed ipse citatione et citationibus contemptis nec uenit nec misit responsalem. Ad instanciam igitur Abbatis postulante, sibi fieri iudicium et iusticiam, kalendis Augusti preterito anno diem finálém prefiximus. Cumque idem W. nec ueniret nec mitteret procuratorem, imo nostrum contempneret et domini Pape mandatum, ipsum contumacem iudicauimus et possessionem causa rei seruande Abbati adiudicauimus. Verum, quia elapso anno propter contumaciam eiusdem W. Abbas ex secundo decreto a nobis constitutus est uerus possessor, auctoritate nobis iniuncta salua uestri reuerentia uobis districte precipimus, ut ipsum a grauamine domus Monasterii Sancte Crucis moneatis diligentius abstinere, et illa predia, que Ch. de Általi Ecclesie Sancte Crucis pie contulit, restituere per censuram ecclesiasticam compellatis. Reseruata enim sibi questione proprietatis ipse Abbas est uerus possessor. Propter quod sentenciam auctoritate Apostolica latam per uos uolumus executionem (így) mandari, et eundemW., nisi resipuerit, digna animaduersione pu niri. Sciatis etiam, quod tercius coniudex noster, scilicet Decanus Newinburgensis, interesse huic cause non potuit, et quod de sua ex necessitate absentia nobis plene constitit. XVIII. (Sine dato.) F. Diuina miseratione Abbas Scotorum Wienne et Ch. Prepositus Newinburgensis dilecto inChristo fratri venerabili Plebano in Ouen oraciones et fraternam in Domino dilectionem. Auctoritate nobis iniuncta a domino Papa uobis districte precipimus, et dominum W. militem plebesanum uestrum diligentius ammoneatis, ut Monasterium Sancte Crucis predia illa, que Chunradus de Általi in Pomgarten in Austria illi Ecclesie contulit, quiete possidere permittat. Quodsi contumax sicut hactenus extiterit etuestris et nostris monitis contradixerit, mandamus uobis, ut in ipsum excommunicationis sententiam fulmiuetis et ab omnibus Christi fidelibus euitari districtius precipiatis; alioquin si mandatum nostrum non fueritis executurus (így) uos ab officio et beneficio suspendemus t XIX. (Bécs. 1237. December 4-kén.) Anno ab Incarnatione Domini M nCC 0XXX üVII°. II. nonas Decembris. Nos Diuina miseratione Abbas Scotorum Wienne et Ch. Prepositus Newinburgensis de consensu et uo-