Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

luntate Decani Newinburgensis nostri couiudicis absentis iu­dices delegati a Curia Romana super causa, que uertitur in­ter monasterium Sancte Crucis Patauiensis Diocesis et Wern­berum de Ouen AVaciensis Diocesis super quibusdam posscs­sionibtis in Pomgarten in capitulo Scotorum in Wienna bora diei tercia ad iudieandum consedimus. Petebat itaque Abbas Sancte Crucis, sicut prius pecierat, ut testes sui audirentur a nobis. Wernherus enim de Ouen tanto tempore causam, que uertitur inter eos super prediis in Pomgarten, contumaciter se absentando protraxerat, quod propter mortem et absen­tiam diuturnam et tempestatem querrarum defectum testium et periculum sue Ecclesie timebat inminere; maximé cum ex secundo decreto post lapsum anni a nobis constitutus fuerit uerus possessor eorundem prediorum et W. sepius infra bien­nium citatus semper contempserit Apostolice Sedis manda­tum, reseruata etiam sit a nobis eidem W. super eisdem pre­diis questio proprietatis usque ad tempus a canonibus defini­tum. Nos igitur eius peticioni de iuris beneficio annuentes, in secreto audiuimus, examinauimus testes ab eo productos re­cepto sacramento ab ipso Abbate, quod sine dolo desideraret fieri hanc testium productionem. Recepimus etiam iuramen­tum ab ipsis testibus, qui nec gracia, fauore, ódio uel timore, sed pure et simpliciter secundum rei ueritatem testimonium perhibuerunt, et omnibus diligenter per interrogationes et re­sponsiones circumstantiis indagatis attestationes clausimus et appositis sigillis nostris fecimus fideliter obseruari, ut tem­pore suo aperiantur; et liceat predicto W. obicere tam in per­sonas quam in dicta testium. XX. (Sine dato.) F. miseratione Diuina Abbas Scotorum in Wienna et Ch. Prepositus Neunburgensis et Decanus eiusdem loci Ple­bano in Ouen salutem in eo, qui est uera salus. Delegata no­bis auctoritate Sedis Apostolice causa, que uertitur inter Ab­batem et Conuentum Sancte Crucis ex una parte et domiuum Wernherum de Oven ex altéra, cum partibus ad iudicium euo­catis se dominus W. per contumaciam absentasset, in contu­macie penam excomunicationis sententiam protulimus in eun­dem , quam uobis auctoritate, qua fungebamur et adhuc fun­gimur, demandaueramus districtius exequendam, cuius exe-

Next

/
Thumbnails
Contents