Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
sens esse debetis et eopia uobis dabitur inpugnandi et excipiendi eontra huiusmodi testimonia. XV. (Sine dato.) Dilectissimo amieo suo domino W. illustri ministeriali de Arnstein F. Diuina miseratione Abbas Scotorum Wienne et Cb. Prepositus Newinburgensis deuotas oraciones eum ob sequio. Innotescat nobilitati uestre, quod nos iudices delegati a domino Papa propter contumaciam W. de Ouen Abbatem Sancte Crucis uerum possessorem constituimns in prediis illis Pomgarten, que dominus Cb. de Általi eidem Ecclesie <lonauit. Vnde auctoritate Apostolica uobis mandamus et in remissionem peccatorum uestrorum iniungimus, ut Abbatem Sancte Crucis in possessionem prediorum illorum inducatis et inductum uiriliter defendatis. XVI. (1237. circa Novembrem.) F. Diuina miseracione Abbas Scotorum Wienne et Ch. Prepositus Newinburgensis Patauiensis Diocesis domino W. militi de Ouen Waciensis Diocesis salutcm in Domino. Quia causam, que uertitur inter Abbatem Sancte Crucis et ucs ex altéra parte cum Decano Newinburgensi, de cuius uobis constitit necessitatis absentia, a Romana Curia suscepimus terminandam, et nos sepius citati a nobis nostrum spreuistis mandatum, Abbas in possessionem prediorum Pomgarten, de quibus questio uertitur, primo a nobis induci obtinuit. Nunc uero elapso anno crescente culpa et uestra contumacia constitutus est a nobis uerus possessor, et reseruata est uobis de nostro beneíicio questio proprietatis. Propter quod mandamus uobis sub pena excommunicationis, ne Abbatem uel Monasterium Sancte Crucis super prediis illis in Pomgarten, que dominus Cb. de Altab illi Ecclesie contulit, inquietare ullatenus presumatis, alioquin contemptum et contumaciam uestram digna animaduersione cobercebimus. XVII. (Sine dato.) Reuerendo in Cbristo patri ac domino suo M. venerabili Episcopo Waciensi F. Dei gracia Abbas Scotorum Wienne et Cb. rrepositus Newinburgensis deuotas oraciones cum dilectione filiali. Nouerit Sanctitas uestra, quod nos iudices delegati a Curia Romana super causa, que uertitur inter Abbatem Sancte Crucis Pattauiensis Diocesis et W. militem de