Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

Criptamferratam V. Idus Augusti. (Pontificatus nostri) anno XIIIL In e. o. Colomano Regi Duci Sclavonie. (IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 179. 1. V. ö. IX. Gergely pápa két más bulláját Fejérnél, Cod. Dipl. IV. köt 1. r. 184. és 204. 11.) 65. IX. Gergely pápa IV. Béla királyt ismét felszólítja, hogy a Ró­mában tartandó egyetemes egyházi zsinatra követeit küldje. 1240. Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio . . . Illustri Regi Ungarie salutem etc. Dux exercitus Domini Moy­ses, iudicia Dei coram Israhele proponens, ad locum, quem elegit Dominus, et sacerdotem Levitici generis in causis ambiguis recurri precepit: huiusmodi autem in Cliristum translato sacerdotio, eius Vicarius, Romanus Pontifex Petri­que successor, multo maiorem, quam legis veteris sacerdos, obtinens potestatem, 'delatas ad ipsum a finibus terre consul­tationes et iurgia, sic sue sententie diffinicione decidit, quod et presentibus litibus finis imponitur, et quid in futuris debeat servari negotiis, posteris declaratur. Porro, quia succeden­tium varietates temporum diversorum novitates casuum non­nunquam pariunt, que ad solvendas suorum perplexitates, nexuum multorum prudentum consilia exquisita requirunt, per Apostolicam Sedem orthodoxi patres statuerunt convocari concilia, in quibus salubri formata consilio sententia firma dissolveret, quicquid difficultatis nodus questionis proposite contineret. Ob hoc quidem nuper considerantes, quod instan­tis malitia temporis negotiis diversis et arduis non solum Ro­manam, verum etiam universalem angit Ecclesiam; etcupien­tes in hiis sub ea providentia et discretione procedere, quod et ipsa negotia optatum, auctore Deo, finem suscipiant, et exinde honor Ecclesie generáli, et salus populo Christiano consurgant; Serenitatem Regiam Apoatolicis exoravimus lit-

Next

/
Thumbnails
Contents