Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
teris, quod usque ad festum proximum venturum ResurectionisDominice, ad quod super hoc advocavimus concilium Prelatorum, ad nos Regales nuncios, qui nobis in hiis vice Regia salutare concilium tribuant, destinares, ut dispositio nostra tanto cunctis sit gratior, quanto Regalis consilii ac Prelatorum et Princípium fuerit provida et salubri deliberatione concepta. Verum sicut pro certo intelleximus, adversarius et liostis Ecclesie Fridericus dictus Imperátor, qui in diversis articulis matri Ecclesie, quibus potest, conatibus adversatur, universalis Ecclesie commodum proprium extimans detrimentum, ut auctoritatem Apostolice Sedis annicbilet, ac unitatem scindat, quod absit, Ecclesie generális, prefatum concilium nititur impediri, diversarum fraudium venena conficiens, ut conceptum tam pii desiderii propositum hiis perfusa Mater Ecclesia pariat abortivum : propter quod ipsius, qui calcaneo Ecclesie insidiari non desinit, non ignorantes astutias, ne tanta Ecclesie generális de facili eius dolo impedita depereat, super omnibus, que ad tantum negotium exequendum expediunt, annuente Domino, providere curabimus, prout lator presentium Celsitudini Regie viva voce plenius intimabit. Hinc est, quod Regalem Excellentiam rogamus attente et hortamur in Domino Jesu Christo, quatenus litteris, si quas predictus F. ad te prefati contrarias vocationi concilii dirigat, animum in aliquo penitus non inclinans, ad nos nuncios tuos usque ad supradictum festum destinare procures; ita quod ex hoc Deum tibi debitorem et Ecclesiam tuis utilitatibus obligatam constituas, ac zelari honorem universalis Ecclesie, salutem propriam et populi Christiani, ut Princeps Catholicus ad instar predecessorum tuorum aptius comproberis. Dátum Laterani Idibus Octobris, (Pontificatus nostri) anno XIIII. In e. m, Colomanno Regi Duci Sclavonie.