Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

48. IX. Gergely pápa rendeli, hogy az erchei kolostor a kartauzi rendnek átadattassék. 1238. Gregorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus . . . Archiepiscopo Strigoniensi et . . . Episcopo Perusino, Apo­stolice SedisLegato, salutem etc. Illa prerogativa dilectio­nis karissimum in Cbristo filium nostrum . . . lllustrem Re­gem Ungarie amplexamur, quod nihil ei negaie possimus, quod secundum Deuni cuiquam essemus Principum conces­suri. Cum igitur idem Rex tanquam Princeps Catholicus sa­cram religionem Cartusiensis Ordinis, que nuper in Regnum suum intravisse dinoscitur, desideret in eodem Regno plan­tari, nec ad edificia construenda et officinas necessarias in­venire valeant fratres eiusdem Ordinis loeum aptum, a nobis dictus Rex cum instantia postulavit, ut super hoc eiusdem fratribus providere salubriter curarcmus. Nos ergo pium ipsius Regis propositum dignis in Domino laudibus commendantes, et attendentes, quod monasterium de Erche Ordinis Sancti Benedicti situm in Insula loci secreti, quod ad Romanam Ec­clesiam nullo pertiuet mediante, adeo in spiritualibus ettem­poralibus est collapsum, quod nulla spes est de cetero, ut re­formari in Ordine suo possit, prout vestre littere nobis exhi­bite continebant: mandamus, quatenus eundem Cartusiensem ordinem inducatis in monasterium memoratum , personis ibi degentibus nolentibus ordinem ipsum assumere, in locis aliis sui ordinis collocare (így). Contradictores etc.Quod si non ambo etc. Dátum Anagnie VI. Idus Augusti. Pontificatus nostri anno duodecimo.

Next

/
Thumbnails
Contents