Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

49 IX. Gergely pápa a bolgár háború ügyében. 1238. Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri . . . Episcopo Perusino, Apostolice Sedis Legato, salutem etc. Cum carissi­mus in Cbristo filius noster . . . Ungarie Rex illustris, iudu­ctus forsan consilio aliquorum a nobis petierit sibi legationis officium in terra Assani committi et concedi, etiam potesta­tem litimandi Dioceses, iustituendi Episcopos et distinguendi parrocbias, necnon et terram, que Zemram nominatur, in qua dudum desolata excrevit populi multitudo, qui nondum suf­fuerunt cuiquam Episcopo, alicui applicandi: quia Serenitati Regie in visceribus Jesu Cbristi, ac per boc negare sibi ali­quatenus non valemus, quod secundum Deum cuique esse­mus Principum concessuri, etsi non id quod ad litteram peti­tur, id tamen sibi de fratrum nostrorum consilio concedimus in effectu, ut videlicet possit assumere quemcunque maluerit de Arcbiepiscopis vei Episcopis Regni sui, qui nostra fretus auctoritate premissa de suo consilio exequatur. Ideoquc man­damus, quatenus illi Arcbiepiscopo vei Episcopo, quem idem Rex duxerit assumendum, exequendi premissa tribuas aucto­ritate nostra liberam facultatem. Et quia personam, quam in­tendit assumere, ignoramus , inducas eundem Regem , quod illám nobis significet, ut ei super boc nostras litteras desti­nemus. Dátum Anagnie V. Idus Augusti, (Pontificatus nostri) anno duodeeimo.

Next

/
Thumbnails
Contents