Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)
Assani pertinet, in manu Romane Ecclesie, omni dilatione ac excusatione cessantibus, ponere non postponas, ut provideamus exinde, prout consideratis negotii circumstantiis utilitati et necessitati eiusdem Imperii videriinus expedire; nobis super hoc tuas patentes literas per latorem presentium omni mora postposita transmittendo. Dátum Laterani VI. kai. Februarii, (Pontificatus nostri) anno XI. (IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id m. I. köt. 160. 1.) 44. IX. Gergely pápa meghagyja a magyarországi püspököknek, hogy Ászán, a bolgárok uralkodója ellen keresztes hadjáratot hirdettessenek. 1238. Gregorius Episcopus etc. venerabilibus fratribus uuiversis Episcopis per Ungariam constitutis, salutem etc. Sanctissimam Petri Sedem, quam non terrena fundavit sententia, sed illud verbum, quo constructum est celum et terra, per quod denique omnia elementa sunt condita, Jesus Christus, quam ideo supra se petram erexit ad beatissimum Apostolorum Principem inquiens: „Tu es Petrus et super lianc petram edificabo Ecclesiam meam , t í ut eterni templi structura mirabili munereDivine gratie in petre soliditate consisteret, et illám nec bumana temeritas posset appetere, nec contra illám porté inferi prevalcrent; hanc itaque petre sacratissimam firmitatem Deo edificante constructam presuntione nititur niínis impia violare ; quisquis potestatem eius temptat infringere, vei ab eius recedere unitate, quia cum unigenitus Dei filius eterne vite clavigero ob fervorem constantissime fidei ligandi et solveudi contulerit potestatem, ipso sibi dicente : -Quodcumque ligaveris etc." et propter meritum ferventissime caritatis pascendas sibi commiserit oves suas dicendo : „Simon Johannis diligis me plus hiis, pasce oves meas;" qui eum non receperint in pastorem, ab ipsius censentur ovibus