Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. II. 1234–1260. (Pest, 1861.)

alierii. Tales namque sunt heretici et scismatici, qui a tanto pastore pasci renuunt, et eius vicario non intendunt, perfidio­res Judeis, et crudeliores paganis. Narn Judei sernél Domi­uum erueis patibulo affixerunt, heretici vero in inembris suis iugiter crueifigunt eun lein, opprobriis ipsum et contumeliis laeerantes; et cum illi credant, licet sub cecitate peccati, Deum patrem omnia visibilia et invisibilia condidisse ; isti a principe tenebrarum visibilia credunt esse condita et creata. Pagani quoque furebant in puniendis Christianorum corpori­bus et mactandis; isti fidelium animas latenter Christo sub­ripiunt et furantur. utrumque hominem perimentes. Schis­matici autem tunicam inconsutiieni Jesu Christi, que divisis aliis vestibus uni cessit in sortem , ut ipsius Ecclesia figurata per tunicam, quam sicut indumentum induit, una esset ; scin­dere moliuntur. De quorum numero perfidus est Assanus, qui ab Ecclesie unitate recedens, etde Petri ovibus esse recusans, eius pasci doctrine verbo, operationis exemplo et sacre eom­munionis pabulo contradicit, receptat in terra sua hereticos et defensat, quibus tota terra ipsa infecta dicitur et repleta. Cum igitur dignum sit ; ut sanguis eorum veniat super eos ini­quitate sua velut Amorrhei populi consumanda; mandamus, quatenus singuli vestrum predicent per suas Dioceses verbum crucis , illám indulgentiam universis crucesignatis , qui labo­rem istum subierint et expensas, nostra concedentes auctori­tate , que conceditur trauseuntibus in subsidium terre sancte, ac exponentes terram eandem, prout statútum est in generáli Concilio, catholicis occupandam. Dátum Laterani VI. kai. Fe­bruarii (Pontificatus nostri) anno XI. (IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. köt. 161.1.) MONIJM. HÜNG. H1ST. - DIPL. 7­6

Next

/
Thumbnails
Contents