Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

208. IX. Gergely pápa rendeli, hogy az apostoli szék különös paran­csa nélkül II. Endre királyra és családjára az egyházi átok vagy interdictum ne határoztassék. 1235. Gregorius Episcopus etc. carissimo in Cbristo filio A(ndree) Illustri Regi Ungarie salutem etc. Cum ad perso­nam tuam specialem, sicut bactenus, habeamus caritatis af­fectum, quo te gerimus abundantius in visceribus Jesu Christi Celsitudini Regie, quo excellentius preeminet, eo amplius quantum cum Domino possumus, deferre proponimus et ma­iorem tibi favorem et gratiam impertiri. Eapropter, carissime in Cbristo fili, tuis devotis supplicationibus inclinati, auctori­tate presentium inhibemus, ne quis absque mandato Sedis Apostolice speciali presumat in tuam, uxoris et filiorum tuo­rum personas excommunicationis vei interdicti sententias promulgare. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Dátum (Pe­rusii II kai. Septembris Pontificatus nostri anno nono). (IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 135. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents