Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
209. IX. Gergely pápa a II. Endre királytól újonnan fogadott keresztes hadjáratra nézve intézkedik. 1235. Gregorius Episcopus etc. carissimo in Christo filio A(ndree) Illustri Regi Ungarie salutem etc. Indignum et inconveniens videretur, si te oporteret ad terre sancte subsidium aliis erogare, unde ipsius terre uecessitati eniisso voto teneris magnifice subvenire. Cum itaque, sicut tua nobis Excellentia intimavit, zelo fidei et devotionis accensus de novo signum crucis acceperis ad obsequium crucifixi, ut ei quamvis non ex condigno retribuas pro innumeris beneficiis , que eontulit ipse tibi: nos Serenitatis tue supplicatiouibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus, ut te prosequente personaliter votum nuper emissum, et ad mandatum Sedis Apostolice transeunte, ad redemptionem prioris nullatenus tenearis. Nulli ergo etc. Si quis autem etc. Dátum Perusii II. kai. Septembris. (Pontificatus nostri) anno nono. (IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. I. k. 135. 1.)