Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

198. IX. Gergely pápa a boszniai eretnekek ellen liarczoló keresztese­ket pártfogása alá veszi. 1234. Gregorius Episcopus etc. dilectis filiis crucesignatis contra hereticos Sclavonie in partibus Ungarie constitutis, salutem etc. Sacrosancta Romana Ecclesia etc. Cum igitur zelo fidei ac devotionis accensi, signo vivifice crucis assum­pto, proposueritis in Sclavoniam contra bereticorum perfidiam proficisci, nos vestris iustis precibus inclinati ; personas ve­stras cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possidetis, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus, statuentes, ut postquam arripueritis iter peregrinationis hu­iusmodi, ea omnia, donec de vestro reditu vei obitu certissime cognoscatur, integra maneant et quieta. Nulli ergo etc. nostre protectionis et constitutionis infringere etc. Dátum Perusii XVI. kai. Novembris, Pontificatus nostri anno octauo. Scriptum est super boe . . . Episcopo Zagabriensi. Cum dilectos filios crucesignatos contra hereticos Sclauonie, in par­tibus Ungarie constitutos, qui zelo fidei ac devotionis accensi sogno vivifice crucis assumpto proposuerunt in Sclauoniam contra bereticorum perfidiam proficisci, cum omnibus bonis, que impresentiarum rationabiliter possident, sub Beati Petri susceperimus protectione ac nostra, statuentes, ut postquam etc. usque integra maneant et quieta: fraternitati tue per Apostolica scripta mandamus, quatenus non permittas ipsos contra protectionis et constitutionis nostre tenorem ab aliqui­bus super hiis indebite molestari, molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compe­scendo. Dátum ut supra. (IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. hr 129. 1.) MONIJM. HIJNG. HIST. — DIPL. G. 21

Next

/
Thumbnails
Contents