Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

199. IX. Gergely pápa Kálmán királyt, ki a boszniai paterenok ellen keresztes hadba indult, az apostoli szék különös pártfogása alá veszi. 1234. Gregorius Episcopus etc. karissimo iu Christo filio Co­lomauno Regi Illustri salutem etc. Pro fidei meritis, qua ruti­lare diceris ad obsequia Redemptoris, te libenter speciali fa­uore prosequimur, et que tibi prosperitatem adiciant, liberali­ter elargimur, firma credulitate tenentes, quod quanto gra­tiam grandiorem ab Apostolica Sede perceperis, tanto ferven­tiori studio ad exterminium pravitatis beretice laborabis. Hinc est, quod te affectionis paterne brachiis amplexantes, perso­nam tuam cum omuibus bonis tuis, que impresentiarum ratio­nabiliter possides, sub Beati Petri et nostra protectione susci­pimus, et preseutis scripti patrocinio confirmamus, districtius inbibentes, ut dum pro reverentia Redemptoris contra hereti­cos perstiteris debellandos, nullus snper bonis eisdem te pre­sumat iudebite molestare. Nulli ergo etc. nostre protectionis et inhibitionis infringere etc. Si quis autem etc. Dátum Perusii XVI. kai. Novembris, Pontificatus nostri anno octavo. Scriptum est super hoc . . . Episcopo Zagabriensi. Cum Illustrissimum in Christo filium Colomaunum Regem illustrem, qui zelo fidei ac devotiouis accensus siguo vivifice crucis as­sumpto proposuit hereticos de Sclavonie partibus iu manu forti et brachio exteuto viriliter extirpare, cum omnibus bonis suis, que impresentiarum rationabiliter possidet, sub Beati Petri susceperimus protectione ac nostra, inbibentes distri­ctius , ut dum pro reverentia Redemptoris contra prefatos he­reticos perstiterit debellandos etc. ut supra usque molestare, fraternitati tue per Ápostolica scripta mandamus, quatenus ipsum contra protectionis et inhibitionis nostre tenorem non ptrmittas ab aliquibus iudebite molestari, molestatores huius­modi etc. ut supra. Dátum ut supra. (IX. Gergely pápa Regestáiból Theiner id. m. I. kot. 130. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents