Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

ut eis terram ipsam liberaliter redderetis; nequaquam tamen fuimus exauditi, quin potius idem Magister ad Presentiam Regiam in spe vocatus accedens, frustratus rediit fatigatus multis laboribus et expensis alias Domo sua propter boc at­trita variis et euormibus detrimentis. Ne igitur inexorabilis videaris, si, quod absit, seductus prauis suggestionibus ma­lignorum reddere renuas, que non potes salva conscientia retinere, Serenitatem tuam rogamus , monemus et bortamar in Domino, in remissionem tuorum peccaminum iniungentes; quatenus conscientie et fame tue salubriter consulens, cum pcccatum minimé remittatur nisi restituatur ablatum, eisdem Magistro et fratribus restituas terram ipsam, de dampnis et irrogatis injuriis satisfactionem congruam impendendo; ita quod veritati verax existens te illi reddas plaeidum et acce­ptum, qui acceptos provebit ins alutem et nos tibi constitua­mur exinde non immerito debitores. Dátum Laterani VI. kai. Maii. Pontificatus nostri anno V. (Teutseh es Funhaber, Urkundenbucli zur Geschichte Siebenbiirg< ns, I. köt. 50. 1.) 181. IX. Gergely pápa a boszniai püspök ellen emelt eretnekségi vád ügyében intézkedik. 1232. Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei venerabilibus fratribus ... Arcbiepiscopo Colocensi et... Episcopo Zagra­biensi, et dilecto filio ... Preposito Sancti Laurentii Colocen­sis Diocesis salutem et Apostolicam benedictionem. Graues et enormes venerabilis fratris nostri.. Episcopi de Bozna ex­cessus et maculas, que nuper nostro sunt Apostolatui rese­rata, non potuimus obaudire, ne ipsius culpas nostras effi­cere uideamur, fiatque auima nostra pro eius anima tanquam ipsum in suis iniquitatibus foueamus. Idem enim, sicut acce­pimus, imperfectum suum minimé recognoscens, utpote litte­ralis expers scientie, ac bereticorum publicus defensator j per

Next

/
Thumbnails
Contents