Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

quemdam manifestum hcrcticum Simonié uitio mediante se in Episcopum procurauit assumi. Et quia que malo sunt in­choata principio uix bono exitu pociuntur, ipse, qui uinee Domini Sabaoth deberet cultor utilis inueniri, et subditis suis proficere uerbo pariter et exemplo, nullum in Ecclesia sua celebrat Diuioum officium, nec ministrat ecclesiasticum sa­cramentum, adeoque factus esse dicitur ab ecclesiasticis offi­ciis alienus, quod baptismi forme penitus est ignarus, nec mi­rum , quod, sicut asseritur cum bereticus in quadam villa moretur et fratrem eius carnalem manifestum beresiarcam, quem deberet ab inicio ad viam rectitudinis reuocare, idem utei possit illud propheticum adaptari: „Sicut populus sic sa­c3rdos", in suo errore foueat dampnabiliter, et defendat. Quia igitur bee non debent relinqui aliquatenus indiscussa, utpote Deo et homiuibus odiosa, uolentes descendere et uidere, utrum premissa dictus Episcopus impleuerit actione, discretioni ue­stre per Apostolica scripta mandamus, quatinus inquirentes super hiis et aliis diligenter ueritatem, que inueneritis, fide­liter redigatis in scriptum, et sub uestris sigillis ad nostram presentiam destinetis, ut ex uestra relatione sufficienter in­structi procedamus, exinde prout seeundum Deum uiderimus procedendum, prefixo ei termino competenti, quo nostro se conspectui representet, pro meritis recepturus. Quodsi non oinnes hiis exequendis potueritis interesse, duo vestrum ea nichilominus exequantur. Dátum Spoleti Nonis Junij, Tontifi­catus nostri anno sexto. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents