Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

» et ibi Magistro M. fixa est meta; hinc vero, usque dum iret in Sapulnuch sepedictus Magister M. petitioni fratrum con­cessit terram, quod wlgo dicitur Fele dec htew; quia villa Ba­cha indigebat terra ubi pecora eorum pasccrentur. Hec autem in presencia nostra sunt definita, ut de inceptis os calumnia­toris claudatur. Que duplicis sigilli nostri munimine feci­mus consignare. Dátum Bude anno Dominice Incarnacionis M 0CC°XXX 0I°, anno autem Regni nostri vicesimo octavo. (Czech kézirataiból.) 169. IX. Gergely pápa az esztergami érseknek koronázási jogát megerősíti. 1231. Gregorius Episcopus etc. venerabili fratri .... Strigo­niensi Archiepiseopo salutem etc. Justis petentium desideriis etc. Jus, quod a bone memorie Alexandro Papa predecessore nostro, et inclite recordationis Bela Ungarorum Rege ac Ec­clesia Colocensi, videlicet ut Ungarici Reges ab Archiepisco­pis Strigoniensibus semper debeant coronari, Strigoniensi metropoli fűit manifeste recognitum, sicut in eorum autenticis continetur, et felicis recordationis Clemens ct Celestinus pre­decessores nostri suis litteris confirmarunt; jus quoque, quod habes in conferendis ecclesiasticis sacramentis Regibus et Reginis Hungarie ac heredibus eorundem, et iurisdictionem ecclesiasticam, quam in prepositos et officiales Regie domus habes, quam idem predecessor noster Celestinus Ecclesiam tuam habere decrevit; jurisdictionem etiam, quam obtines in Abbatiis et Preposituris Regalibus Ecclesie Strigoniensis per Ungariam ubicumque subiectis; decimas insuper, primitias et incensum, que de Camera Regis Ecclesie memorate debentur, sicut omnia de ratione vei consvetudine ad Ecclesiam tuam pertinere noscuntur, tibi et successoribus tuis ad exemplar felicis recordationis Innocentii Pape predecessoris nostri au­ctoritate Apostolica confirmamus, et presentis scripti patroci-

Next

/
Thumbnails
Contents