Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
nio communioiiis. Nulli ergo etc. nostre eonfirmationis infringere ete. Siquis autem etc. Dátum Laterani II. kai. Mártii, Pontificatus nostri anno quarto. (IX. Gergely pápa Regestáiból, Theiner id. m. 93. 1.) 170. IX. Gergely pápának némely elkövetett erőszakoskodásokért az anyaszentegyliázbóli kizárásra meghatalmazó oklevele 1231. Gregorius Episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus Arcliiepiscopo Strigoniensi et Suffraganeis eius, et dilectis filiis Abbatibus, Prioribus, Decanis, Arcbidiaconis, Prepositis, et aliis Ecclesiarum Prelatis, per Strigoniensem provinciám constitutis, ad quos littere iste pervenerint, salutem et Apostolicam benedictionem. Non absque dolore cordis et plurima turbatione didicimus, quod ita in plerisque partibus ecclesiastica censura dissolvitur, et canonice sententie severitas enervatur, ut viri religiosi et hii maximé qui per Sedis Apostolice privilegia maiori donati sunt libertate, passim a malefactoribus suis iniurias sustineant et rapinas, dum vix invenitur, qui congrua illis protectione subveniat, et pro fovenda pauperum inocentia se murum defensionis opponat. Specialiter autem dilecti filii Abbas et fratres Monasterii de Monte Sancte Marié Cisterciensis Ordinis, tam de frequentibus iniuriis, quam de ipso cotidiano defectu iustitie conquerentes universitatem vestram litteris petierunt Apostolicis exeitari, ut ita videlicet eis in tribulatioDibus suis contra malefactores eorum prompta debeatis magnanimitate consurgere, quod ab angustiis, quas sustinent, et pressuris vestro possint presidio respirare. Ideoque universitati vestre per Apostolica seripta mandamus atque precipimus, quatinus illos qui possessiones, vei res, seu domos predictorum fratrum, vei hominum suorum irreverenter invasserint, aut ea iniuste detinuerint, que predietis fratribus ex testamento decendentium reliuquuntur, seu in ipsos fratres vei eorum aliquem contra Apo-