Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

rum eiusdem Ecclesie, quod uobis débebatur et debetur, sci­licet fructus temporales quos habuimus aLannis retro, usque ad tempus Hemerici Regis; et repetimus residentiam mona­cborum nostrorum habitam usque ad dictum teuipus. Demum de utriusque partis cousensu attestationibus re­ceptis, et binc inde rationibus plurimis propositis coram no­bis compromiserunt in nos voluntarii sub bac forma : In Cbristi nomine Amen. Abbas Sancti Martini de con­sensu Conuentus sui, et Prepositus et Custos Vesprimiensis de consensu Capituli sui compromiserunt in Magistrum Egi­dium domini Pape Subdiaconum et Capellanum sub pena du­centarum marcarum argenti super controversia, que uertitur inter ipsos super quibusdam decimis, Comitatus Symigieusis ; scilicet: super tribus partibus decimarum Sancti Apolinaris, et super tribus partibus decimarum speetantium ad curiam de Cbenech, super quibus attestationes sunt recepte; ita quod ipsi ratum habebunt, quidquid predictus Magister Egidius su­per bac causa iudex a domino Papa delegátus, siue amicabi­liter tamquam arbitrator ; siue tanquam iudex sententionali­ter ordinare uel mandare voluerit. Item promiserunt sub ea­dem pena, quod in terminis et in aliis, que ad dictam causam pertinent, parebunt mandato ipsius, nec aliquo tempore in bijs, que ipse ordinauerit de predicta controversia, contradi­cent; et si aliqua pars contrafaceret, soluat penam supradi­ctam parti arbitrium obseruanti, et nichilominus teneatur ar­bitrium obseruare. Item idem dominus de consilio bonoruin uirorum, cum quibus ipse deliberare voluerit, visis priuilegiis, instrumentis, rationibus et attestationibus utriusque partis, et non facta copia ipsorum, partibus statuet quod videbitur sta­tuendum. Item de consensu utriusque partis data fűit sibi po­testas addendi, minuendi uel immutandi, secundum quod sibi visum fuerit sub eadem pena. Item in Letare Jerusalem par­tes comparebunt coram eo, si fuerit Albe, uel Bude, uel Stri­gonii; alioquin in alio termino, quem ipse assignauerit suis litteris. Actum apud Hospitale Albense XV. kai. Mártii, Pon­tificatus dominus Gregorii Pape noni anno II., ettenentur par­tes procurare, quod Conuentus Sancti Martini et Capitulum Vesprimiense ratum liabebunt, quod supradictum est. Nos igitur de consilio iurisperitorum scilicet: Vbaldi

Next

/
Thumbnails
Contents