Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

Prepositi Saneti Thome, Magistri Helie Prepositi Saneti Lau­rentii, et Magistri Manasses Archidiaconi de Saxwar, consi­liariorum de uoluntate utriusque partis ad consilium electo­rum, statuimus et arbitrando pro bono pacis precipimus sub pena ducentarum marcarum boni argenti in compromisso sta­tuta, quod Capitulum Vesprimiense sine contradietione Ab­batis et Conuentus Saneti Martini recipiat in perpetuum deci­mas nouem villarum, quarum nomina sunt hec : villa Orda, villa Thour, villa Berin, villa Alchi, villa Wosod, villa Almád, maior villa Berin, villa Macb, et villa Sagu; et istis solis sit contentum. Monasterium vero Saneti Martini sine contradi­etione Capituli Vesprimiensis recipiat in perpetuum decimas de Appati et omnium aliarum villarum, qui (így) in libello suprascripto plenius declarantur. Et hec omnia supraseripta statuimus et precipiendo mandamus ab utraque parte firmiter obseruari sub pena predicta, qua soluta hoc arbitrium in sua semper maneat firmitate. Pronuntiatum fűit hoc arbitrium ab ipso Magistro Egidio suprascripto apud Hospitale Saneti Re­gis in Strigonio; in Capella Saneti Alexii. Presentibus Lau­rentio Magistro predicti Hospitalis, Euerardo Cellarario Peli­siensi, Gerardo Prioré Sancte Marié de Campis. et fratre Ber­nardo, magistro Johanne, magistro Petro Ungaro, et magistro Bartholomeo clericis ipsius Magistri Egidii, et Alberto eius­dem dapifero et . . . monacbo de Clus, et magistro Jacobo physcico, Canonico Saneti Thome Strigoniensis. Anno Domini millesimo CC.XXX. die VIII. Julio exeunte. Indictione tertia. Pontificatus domini Gregorii Pape noni anno quarto. Et ego Crescius, Apostolice Sedis Scriniarius, de man­dato supradicti Magistri Egidii, domini Pape Subdiaconi et Capellani, et de consensu et voluntate utriusque partis hec omnia supradicta seripsi et iu publicam formám redegi. Et ad maiorem cautelam et perpetuam firmitatem sepedictus Magi­ster Egidius hoc arbitrium sigilli sui fecit munimine roborari. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.)

Next

/
Thumbnails
Contents