Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

134. III. Honorius pápa II. Endre királyt, s Magyarország fő­papjait és főurait uj keresztes háborúra szólítja fel. 1227. Honorius Episcopus etcr. venerabilibus fratribus Arcbiepi­scopis et Episcopis, ac dilectis filiis nobilibus viris Comitibus et Baronibus per Ungariain constitutis, salutem etc. Pridem vobis significasse recollimus, quod carissimo in Cbristo filio nostro F(riderico II.) Illustri Bomauorum Imperatore semper Augusto et Hege Sicilic, se, sicut nobis per suas litteras et nuncios iutimaverat, magnifice preparante ad terram , in qua Deus noster et Dominus Jesus Cliristus generis humani salu­tem misericorditer operari dignatus est, de infidelium mani­bus liberandam, nos dilectum filium Magistrum Domus Sancte Marié Tbeutonicorum pro ipsius terre procurando succursu ad partes Tbeutonie fe.stinantem duxeramus aliquanto tem­pore retinendum, eo quod eius iudustria tum pro aliis magnis arduisque negotiis, tum specialiter ad sedandam quandam discordiam inter ipsum Imperatorem et Lombardos exortam nobis erat plurimum oportuna. Cum igitur super ipsa discor­dia per studium nostrum, actore pacis Deo cooperante, salu­briter sit provisum, et ipse Imperátor transfretandum illuc iu instauti Augusto magnifice, prout Imperialem decet Excellen­tiam, se accingat, multitudinem navium et alia, que tanto ne­gotio congruunt, studiosissime preparando, sicut eo nobis per solempnes nuncios et litteras intimante letantes audivimus ; et ipsa rei evidencia, prout ab biis, qui viderunt, asscritur, clarius manifestat. Sperautes itaque, quod Deus exurgens iudicare disposuit causam suam et Jerusalem, sicut diebus pristinis instaurare, universitatem vestram rogamus, mone­mus et obsecramus in Domino Jesu Christo, ac per Aposto­lica vobis scripta mandamus, et in remissionem iniungimus peccatorum, quatinus zelo fidei ac devociouis accensi pro Jesu Cbristi redemptoris nostri amore pariter et timore, nec non pro bonore Imperialis Celsitudiuis et Imperii ita vos ad ipsius terre sancte subsidium preparetis, quod illi, qui iam crucis

Next

/
Thumbnails
Contents