Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
susceperunt signaculum, et alii, quibus id Divina gracia inspirabit, in instanti Augusto', quo generale passagium est indietum , una cum ipso Imperatore, Deo duce, valeant transfretare ad laudem, honorem et glóriám nominis Christiani et suarum remedium animarum. Dictum autem Magistrum ; qui buic negotio totaliter se impendit, et tandem ad vos propter hoc, omissis aliis negotiis et impedimentis exuperatis, accedit, universitati vestre studiosissime commendamus, cuius prudentiam et circa ipsum negotium terre sancte sollicitudinem vobis exponere seu commendare superfluum reputavimus, cum laudabilia facta eius ipsum habunde notificent et commendent. Dátum Laterani III. Idus Januarii. Anno XI. In e. m. A. Illustri Regi Ungarie usque instaurare, te qui ab olim suscepto crucis signaculo illi militare novisti, qui pro te in crucis patibulo militavit, rogamus, monemus et hormatur attente , ac per aspersionem sanguinis Jesu Christi nichilominus exhortantes, quatinus taliter preparare te studeas, quod in instanti Augusto , quo generale passagium est indictum, valeas, Deo duce, feliciter transfretare, recepturus ex hoc gratiam in presenti et glóriám in futuro. Dictum autem Magistrum etc. usque in íinem, verbis competenter mutatis. (III. Honorius pápa Regestáiból Theiner id. m. I. k. 71. 1.). MON CM. HUNG. HIST. — DIPL. 64 15