Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
112. A győri káptalan előtt kötött barátságos egyesség. 1223. In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Capitulum Geuriense. Omnibus, quibus presentes litere legende occurrerint, salutem, et orationes in Domino. Cum veritas per oblivionem sepius occultari soleat, necesse est, ut eo, que in presentia bonorum bominum geruntur, fideli literarum memorie commendentur. Hinc quod in notitiam universorum devenirecupimus, quod Michael monacbus Ecclesie Saneti Marini, et Simon ejusdem Ecclesie Comes Curialis ex una parte, et Endreus filius >,icodemi Jobagionis de Sculgageur de villa Theneu ex altéra ad nos accedentes pariter asserverunt, quod cum Abbas eorum et E. predictus pro quibusdam hominibus Petro videlicet, et Paulo diu contendissent, predicto E. dicente eos esse suos servos, Abbate vero e eontrario eosdem de familia Ecclesie sue esse asserente, et per iudicium Nicotai tune comitis Palatini ad certamen duelli inire deberent, tandem in hunc modum eonvenerunt, ut Abbas quimque marcas argenti pro predictis hominibus eidem E. solveret, et supra memorati homines Petrus, et Paulus in usum Ecclesie Saneti Martini cederent in perpetuum, quod et factum est. Nam in presentia nostra monacbus et Simon predicti illas quinque marcas sepedicto E. persolverunt. Ut autem super his predictus Endreus per lapsum temporis aliquam questionem vei calumpniam contra Abbatem facere non possit, literas sigilli nostri impressione munitas dedimus. Anno Incarnationis Dominice millesimo ducentesimo vigesimo tertio. Preterea de tertio, nomine Karasini, qui eis aífinitate tenetur, sepe memoratus E. confessus est, quod penitus liber ab eo exstiterit, nec ulla servitutis nota ei teneretur. (A szent-mártoni főapátság levéltárában lévő eredeti után Czech.)