Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
109. A pannonhalmi szent-mártoni apátság Nyulas helység birtokában bíróilag erősíttetik meg. 1222. In nomine Sancte Trinitatis et Indiuidue Unitatis. B. Dei gracia Prepositus et Capitulum Ecclesie Geurinensis uniuersis presentem paginam inspecturis salutem in eo, qui saluat in se sperantes. Quoniam omnis bumana accio labente temporis circulo effugit et adnichilatur, sagacitas uirorum prudentum sólet eas per litteras eternare. Noscant igitur tam presentes quam posteri, quod Jacinctus prestaldus Regis, filius Cornolt de uilla Dagu ad nos ueniens nobis uiua uoce asserendo demonstravit^ quod cum ante Curialem Comitem Salomonem lis esset orta inter Abbatem Saneti Martini ex una parte et iobagiones Musuniensis castri ex altéra pro terra uille Nulos et eius hominibus, Abbate proponente, quod dominus Rex terram illám cum hominibus Ecclesie sue in reconpensacionem predij, quod Knesa uocatur, dedisset; predictis autem iobagionibus contradicentibus, quod nec homines illos, nec terram eorum Rex conferre potuisset, cum filij iobagionum Saneti Stephani Regis sint; Comes supradictus iobagiones Musunienses ad sacramentum posuit, ut septem ex eis iu festő Saneti Nicolai in Ecelesia nostra pro libertate predictorum hominum sacramentum prestarent, in quo videlicet termino cum monachus Abbatis, et Curialis Comes suus, simul cum prestaldo predicto ad recipiendum sacramentum in nostra presencia se presentassent, duo tantum ex iobagionibus Musuniensibus affuerunt, qui minimé sacramentum eis prebuerunt, dicentes tam ex parte sua quam ex parte sociorum suorum, malo zelo contra Abbatem pro supra memoratis hominibus fecisse questionem. Et sic eo ordine predicta terra cum populo Ecclesie Saneti Martini perpetuo remansit possidenda. Nomina vero hominum de predicta uilla scilicet Nulos hec sunt: Cege, Yilmod, Cekeü, Prugoy cum fratre suo, Cek^ Forcos cum fratre suo, Petrus cum fratre suo, Buus cum fratre suo, Mech cum fratre suo, Cumur cum fratre suo, Ocb,