Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

Ereu. Vt autem inposterum memoriter teneri possit, litteras super hoc sigilli nostri inprossione munitas dari fecimus. Anno ab Incarnacione Domini MCCXXII. (Eredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) 110. III. Honorius pápa Margitot, konstantinápolyi császárnét, III: Béla magyar király leányát az apostoli szék különös pártfogása alá veszi. 1223. Honorius Episcopus servus servorum etc. dilecte in Chri­sto filie nostre M. quondam Imperatrici Constantinopolitane Illustri salutem et Apostolicam benedietionem. Sólet annuere etc. Eapropter, dileeta in Chrisío filia, tuis iustis postulationi­bus grato concurrentes asseusu, personam tuam cum omni­bus , que impresentiarum rationabiliter possides, aut in futu­rum iustis módis, prestante Domino, poteris adipisci, sub Beati Petri et nostra protectione suscipimus : specialiter autem ca­strum Kewe cum toto Comitatu, redditibus, dignitatibus et proventibus suis; Varod quoque, Perben, Camanc et Zilzeng cum villis, silvis, vineis, piscariis, servis et ancillis, et ceteris pertinentiis suis; Regale insuper predium, quod Elyad vul­gariter appellatur, cum redditibus et proventibus suis; nec non et alia tria in Bacbaciensi provincia constituta, videlicet Soya, Curtb et Mirislou cum pertinentiis suis, que de conces­sione karissimi in Christo filii nostri Andree Illustris Regis Ungarie, fratris tui, te legitime proponis adeptam, sicut ea omnia iuste possides et quiete, et in priuilegiis eiusdem Regis exinde confectis plenius continentur,auctoritate tibi Apostolica eonfirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo etc. nostre protectionis et confirmationis infringere. Si quis autem etc. Dátum Laterani III. kai. Április. Pontifi­catus nostri anno septimo. (III. Honorius pápa Regestáiból, Theiner id. m. 39. 1 )

Next

/
Thumbnails
Contents