Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

ipsum re adliue integra ad Sedem Apostolicam remiserunt. Procuratore igitur Abbatis iam dicti, ac dilecto filio Magistro Ambrosio Arcbidiacono Vesprimiensi nuntio partis aduerse propter boc in nostra presentia constitutis dilectum filium no­strum E. Sanctorum Cosme, et Damiani Diaconum Cardina­lem eis concessimus auditorem ; cui cum de cause meritis per ipsos non potuerit fieri plena fides, nos causam ipsam vobis duximus committendam, discretioni uestre per Apostolica scripta mandantes ; quatinus in negotio ipso non obstantibus aliquibus litteris super boc a Sede Apostolica impetratis us­que ad definitiue sententie calculum sublato appellationis ob­staculo procedentes causam ipsam, si de partium voluntate processerit, fine debito tcrmiuetis, facientes quod decreueritis anctoritate nostra firmiter obseruari. Alioquin eam sufficien­ter instructam ad nostram presentiam remittatis , prefigentes partibus terminum competentem, quo nostro se eouspectui re­presentent iustam dante domino sententiam recepture. Testes autem qui fuerint nomiuati ; si se gratia, odio uel timore sub­traxerint, per censuram ecclesiasticam cessante appeilatione cogatis ueritati testimonium perbibere. Quod si non omnes bijs exequendis potueritis interesse, duo uestrum ea nicbilo­minus exequantur. Dátum Laterani IIII. Nonas Januarii, Pon­tificatus nostri anno quinto. (Eeredetie a szent-mártoni főapátság levéltárában.) M02\UM. IIUKG. IIlST. - D1PU. 6.

Next

/
Thumbnails
Contents