Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
eodem postulante et approbantibus compositoribus; piacúit' aduerse parti, ut eorum saeramento, si hoc ipsi inficiarentur, esset contentus. Verum quoniam omnis etas ab adolescencia in malum prona est, et ad dissenciendum natura procliuis, et plerunque. quos amor uirtutis a malo non reuocat, timor pene coherceat, adeorroborandum supradicta partes adinuicem sibi stipulate sunt penam L marcarum in transgressorem committendam Tandem uero die statuto Abbas Sancti Martini constitutus in presencia nostra, de sua iusticia plurimum confisus non tantum delatum sibi sacramentum nou retulit, uerum illud personaliter prestitit cum se sexto. Ad nominationem uero et clectionem Abbatis Symigiensis tres jovbagiones monasterii Beati Martini decimationem dicte ville Szobodi iuris Ecclesie Beati Martini esse prestito saeramento tirmauerunt. Predicti uero joubagiones Henricus et Nicolaus super premissis diligenter interrogati, omnino inficiati sunt, et se nichil eo nomine recepisse in nostra presentia iuramentő prestito docuerunt. Vt ergo hec inposterum illibata permaneant, ad peticionem utriusque partis, nec non prestaldi nomine Geruasii ad hoc specialiter destinati presentem paginam confecimus, et sigilli nostri munimine roborauimus. Anno ab Incarnatione Domini M m o. CC m o. X m o. Regnante feliciter glorioso Hungarorum Rege Andrea ; domino Johanne Strigoniensi Catliedre feliciter presidente. Bogeslao Waciensi, Petble Geuriensi, Kalano Quinqueecclesiensi Episcopis. Poth Comite Palatino, Marcello Bachien, Jula Budricen. Comitibus, Magistro Jacobo Lectore Strigoniensi. Vbaldo Po soniensi, Benedicto Sancti Thome Prepositis, Dominico Cantore, Michaele Custode. Appollinari Nitriensi, Pethone Bor siensi Archidiaconis; Sothomoz Decano, Alberto, Chise, Wos, Juliano, Sedech, Curiaco, Marcello, Isaac forti, Anania, Alexandro, Nicholao, Filippo, Salomone, Amando Canonicis et aliis quam pluribus. (Eredetie a szentmártoni főapátság levéltárában).