Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
60. Opus győri kanonok végrendelete. 1210. In nomine Sancte Trinitatis a Indiuidue Unítatis. Notum sit istud tam futuris, quam presentibus, qvod venit ad nos canonicus Geuriensis Opus, fráter Kati; dixitque nobis taliter: Quod omnes libertos suos, quos in uilla Ilbeio habét in tali seruieio Ecclesie Beati Martini in Monte Pannonié seruire disposuisset, in qvali seruieio apud eum erat. Verum tamen sciendum est, quod taliter adhuc eos Ecclesie disposuit, ut quoadusque ipse uiveret, ei obedientes in omnibus sicut prius seruirent; si vero ei Deus filium daret, omnis substancia ipsius filio in perpetuum remaneret. Nomina vero eorum hec sunt: Dubur, Michal, Forcos euni posteris suis, Inoc cum posteris suis, Stcphan cum posteris suis, Juvan cum posteris suis, Jacobus cum posteris suis, Milud cum fratre suo, Scigin, Peter, Paul, Adou cum posteris suis, Gardinal cum filio, Munc cum filio, Come, Hilcus, Cimoh, Himigi, Bella. Et eorum terra eisdem pertinet, in qua manent. Alligauit eciam unum seruum nomine Buzou, qui est in eadem uilla Ecclesie Beati Martini tali seruieio, cui concessit terram et aratrum ad qvatuor boves, ut singulis annis semper apud Sanctum Martinum in festő Saneti Michaelis exequias ejus facérét in boue trienni, in centum panibus et una tunella cerevisie. Preterea in secundo predio ejus, qvod vocatur Sceuleus partém suam in terra, in sylva et seruum nomine Iruslou cum duobus filiis et una uinea disponit eidem Ecclesie, et unam uineam in villa Echu. Item in predio qvod vocatur Katin, quod est prope ad insulam Eegis, totam terram disposuit eidem Ecclesie ad ejus partém pertinentem. Item dedit nepti sue libertino, qvorum nomina hec sunt: Fioch, Cugul cum filio, Lampert cum fratre, et unum seruum nomine Bulsuu, Vrbanum cum filio, Jeroslaum cum duobus filiis dedit Ecclesie Saneti Martini, tertium vero filium ejusdem dedit prefate nepti, et unam ancillam. Disposuit eciam de libertinis uxori sue et filie, qvorum nomina hec sunt: