Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

56. III. Incze pápa Cletus egri püspök alapítványát, mellyel a háromkuti vagyis bélkői (de Beel trium fontium) apátságnak bizonyos tizedeket adományozott, megerősíti. 1208. Innocentius Episcopus servus servorum Dei, dilectis fi­liis Abbati et Conventui Trium Fontium Cisterciensis Ordinis Agriensis Dioecesis salutem et Apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur quod justum est et honestum, tam vigor aequitatis quam ordo exigit rationis, ut id per solicitudinem officii nostri ad debitum perducamus effectum. Cum igitur bonae memoriae Cletus Episcopus Agriensis, sicut accepimus, vestrae sacrae religionis obtentu, cujus observantia ad ho­norem Divini Numinis laudabiliter desudans decimas quo­rundam praediorum, terrarum et vinearum ejusdem mona­sterii existentium in Diaecesi Agriensi, quae quinquagesimam partém decimarum ad ipsum spectantium non excedunt, pro sustentatioue vestra de assensu Capituli sui monasterio ve­stro liberalitate pia et provida in perpetuum duxerit conce­dendas, prout in ipsius litteris confectis exinde plenius dici­tur contineri; nos vestris precibus inclinati, quod per eun­dem super boc pie et provide factum est, autoritate Aposto­lica confirmamus et praesentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino bominum liceat hanc paginam nostrae confirmationis infringere vei ei ausu tenierario contraire. Siquis autem hoc attentare praesumpserit, indignationeni Omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Dátum Perusii IV. Idus Januarii Pontificatus nostri anno decimo. (Kaprinay kézirati gyűjteményéből 4°. B. IV. köt. 351. 1.).

Next

/
Thumbnails
Contents