Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

57. A győri káptalan ünnepélyesen bizonyítja, hogy Keresztúr, Varsany és Lazy helységek lakosai a bakoni főispánnak sem­mivel nem tartoznak. 1210. Kilianus Dei gracia Prepositus et totum Capitulum Geuriensis Ecclesie omnibus litteras presentes inspecturis salutem in Domino. Ad universitatis vestre notitiam volumus pervenire, quod cum Úrias Abbas Beati Martini inspexisset populos suos, videlicet in villa Sancte Crucis. et in villis Yo­sian (Varsany) et Lazy a custodibus sylve Bukón frequen­ter aggravari ; et super eosdem populos injustam pensioncm exigere Comiti de Bukón ; atque eundem Comitem in ipsis descendere, sicut in ceteris villis quae sunt in Bukón; non valens tam injustum aggrauamen sustinere, accepto prestaldo nomine Blasio a domino Rege prefatos custodes sylve in pre­senciam domini Regis citauit. Suntque illi custodes sylve de villa Quyere, quorum nomina sunt bee: Grcgorius, Potus, Fuca. Cum igitur isti prenominati custodes sylve cognosce­rent veraciter, non posse probare populos predictaruni trium villarum Beati Martini ad eadem teneri Comiti de Bukón, Abbatem rogaverunt petentcs, ne contra eos causam ageret, litemque deponeret. Vnde dictus Abbas eorum rogatu con­ductus cum prestaldo Regis gracia tcstificacionis eos admi­sit, in nostraque presentia ore proprio sunt testificati, quod populi sepedictarum trium villarum nunquam deberent ali­quam solvere pensionem Comiti de Bukón, nec Comes debe­ret in ipsis descendere. Hujus igitur rei nos sumus testes Kilianus Prepositus, Cantor Vede, Helias Decanus, Custos Petrus et ceteri Canonici quam plures. Et ut bee rata et in­concussa permaneant in eternum, sigilli nostri imposicione corroborauimus. Anno verbi Dei 1210. (A szentmártoni főapátság levéltárában létező eredeti után. Czech).

Next

/
Thumbnails
Contents