Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

f Ego Rolland. S. Marié in portu Diacon. Cardin. ss. f Ego Petrus S. Nicholai in carcere Tulliano Diac. Cardin. f Ego Radus S. Georgij ad uelum aureum Diac. Car­dinalis. Dátum Verone per mannm Alberti Romane Ecclesie Presb. Cardinalis et Cancellarij VIII. Idus Maii, Indictione quinta. Incarnationis Dominice anno M°. C°. LXXX 0. VII U. Pontificatus uero Domini Vrbani Pape III. anno secundo. (Az eredeti után). 41. III. Incze pápa Boleszló váczi pilspökhez. 1196 körül. Ex parte tua nostris fűit auribus intimatum, quod cum presbyteri tuae Diecesis nunquam ad Synodum conuenirent, tu sicut vir discretus et providus diligenter attendens, quod quia nunquam exbortationem sui Eppi audiebant, nec percipie­bant correctionem suorum excessuum in eis et eorum subditis, apparebat morum nimia corruptela, et nimis existebant impe­riti et rudes in regenda animarum cura, liabito consilio ve­nerabilis fratris nostri Job Metropolitani tui etcapituli Eccle­siae tuae, ut omnes presbiteri et prelati tuae Diaecesis an­nuatim in nativitate Beatae Virginis venirent ad tuam Syno­dum deliberatione provida statuisti, quibusdam deeimis, quae ad sumptus Episcopales specialiter pertinere dicuntur, ut eis materiem cujuslibetjdifficultatis auferres, universorum procu­rationi perpetuo deputatis. Nos igitur venerabilis in Cbristo fráter, tuis justis postulationibus grato concurrentes assensu, praedictam constitutionem, sicut de consilio Metropolitani et assensu canonicorum Ecelesiae tuae provide facta est, aucto­ritate Apostolica confirmamus. Nulli ergo stb. Dátum Romae etc. XII. Kai. Julii stb. (Epistolae Innocentii III. stb, Paris 1682. I köt. 155. 1.)

Next

/
Thumbnails
Contents