Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

tempore fuerunt, habuerunt; sicut ea de auctoritate Aposto­lice Sedis liabuisse noseuutur, uobis et monasterio uestro auctoritate Apostolica confirmamus. Obeunte uero te, nunc eiusdem loci Abbate uel tuorum quolibet successerum, nullus ibi qualibet subreptionis astutia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, uel fratrum pars consilii sanioris secundum Dei timorem et Beati Benedicti regulám prouiderint eligendum. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum fas sit prefatum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones uel ablatas retinere, minuere, seu qui­buslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra conseruen­tur eorum, pro qaorum gubernatione ac sustentatione con­cessa sunt, usibus omniinodis profutura; salua Sedis Aposto­lice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secu­larisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secuudo tertioue com­monita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, po­testatis honorisque sui dignitate careat, reamque se Diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sa­cratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena liat, atque in extremo examine di­stricte ultioni subiaceat. Cunciis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini Jesu Christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem ptremia eterne pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. (P. H.) (Pápai jegy) f Ego Vrbanus Catbol. Ecclesie Episc. ss. f Ego Henricus Albensis Eppus ss. f Ego Pauius Prenestinus Eppus ss. t Ego Theobaldus Hostiens. et Veletrens Eppus ss. t Ego Petrus de Bono 'Presb. Cardin, tt. S. Susanne ss. t Ego Laborans Presb. Card. S. Marié trans Tiberim tt. Calixti ss. f Ego Pandulf Presb. Card. tt. XII. Apóst. ss. t Ego Melior Presb. Cardin. SS. Johann. et Paulitt. Pa­machij ss. f Ego Adetard. tt. S. Marcellini Presb. Card. ss. t Ego lacint S. Marié in Cosmidis Diaconus Card. ss. t Ego Grácián S. Cosme et Damiani Diac. Cardin. ss. MONTJM. HUNÖ. HIST. - DIPL. 6. 6

Next

/
Thumbnails
Contents