Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
stodum porcorum in silua Selijz et oratorium in Dinna. Ad hec iuxta vestigia antecessoris nostri Paschalis pape, secundum quod a beate memorie Stephano Rege statutum est, presenti priuilegio statuimus, ut nulli Regum, Comitatum. Arcliiepiscoporum, Episcoporum aut cuiquam alii de rebus, que iam dicto monasterio collate sunt et commisse, uel in posterum rationabiliter conferentur, minuere liceat aut auferre, seu ablatas retinere. Liceat quoque vobis personas e seculo fugientes liberas et absolutas ad conuersionem recipere, et eas absque contradictione alicujus retinere. Prohibentes insuper, ut nulli fratrum vestrorani post factam in eodem loco possessionem fas sit absque Abbatis sui licentia de eodem monasterio, nisi arctioris religionis obtentu discedere; discedentem uero absque litterarum communium cautione nullus audeat retinere. Crisma uero, oleum sanctum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monachorum et clericorum uestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promoueudi a diocesano suscipietis Episcopo, siquidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem Apostolice Sedis habuerit, et ea gratis et absque prauitate aliqua uobis uoluerit exhibere. Alioquin liceat uobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctoritate, quod postulatur indulgeat. Monachos etiam et sanctímoniales eidem monasterio subiectas siue cuiusquam prohibitione uobis regulariter liceat iudicare. Baptismuui quoque per Ecclesias illas fieri concedimus, in quibus ex more soliti estis antiquitus facere. Nulli quoque Archiepiscoporum uel Episcoporum liceat in iam dicto monasterio ordinationes facere, seu missas publicas celebrare, nisi ab Abbate inuitatus fuerit, uel in ecclesiis eidem monasterio subiectis sacerdotem excommunicare, uel Abbatem ad synodum uocare; sed ea libertate gaudeat, qua monasterium Cassinense gaudere dinoscitur. Decime uero Sumigiensis territorii, quás monasterium uetrum per quadraginta aunos paciíice tenuit, et concessioues, quas predictus Rex Stephanus pro tuitione patrie, pro statu Regni, et pro augmento íidei Beato Martino concessit, tirme uobis et monasterio uestro et illibate permaneant. Ad bee mitram, uirgam pastoralem, annulum et alia insignia, que a quadraginta annis retro Abbates monasterii uestri, qui pro