Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)

appendiciis. In Archiepiscopatu Strigoniensi ecclesiam Sancte Marié in Vaga, cum omnibus pertinentiis suis; oratorium in villa porcorum custodum in silua Selis; oratorium in Digna. Ad bee iuxta vestigia antecessoris nostri Pascaüs Pape, se­cundum quod a beate memorie Stepliano Rege statutum est, presenti priuilegio statuimus, ut nulli Regum, nulli Comitum, nulli Episcoporum, nulli cuiquam alii de rebus, que iam dicto monasterio collate sunt et commisse, uel in posterum canonice conferende, minuere liceat, uel aufferre, uel ablatas retinere. Crisma uero, oleum sacrum, consecrationes altarium seu basilicarum, ordinationes monacborum et clericorum uestrorum, qui ad sacros ordines fuerint promouendi, a dioce­sano suscipietis Episcopo, si quidem Catholicus fuerit, et gratiam atque communionem Apostolice Sedis habuerit; et ea gratis et absque pravitate aliqua vobis uoluerit exhibere. Alioquin liceat vobis quemcunque malueritis adire antistitem, qui nimirum nostra fultus auctortiate, quod postulatur indul­geat. Liceat etiam vobis liberas et absolutas personas e se­culo fugientes ad conuersionem recipere, et in uestro mona­sterio absque contradictione aliqua retinere. Proliibemus insuper, ut nulli fratrum vestrorum, post factam in loco vestro professionem, fas sit de eodem loco absque licentia Abbatis sui discedere; discedentes vero absque communium litterarum uestrarum cautione, nisi obtentu arctioris religio­nis, nullus audeat retinere. Monaches etiam et sanctimoniales eidem monasterio subjectas sine cuiuscunque prohibitione uobis liceat judicare. Baptismum quoque per ecclesias illas fieri concedimus, in quibus ex more soliti estis antiquitus facere. Nulli quoque Episcoporum liceat in iam dicto mona­sterio ordinationes facere, seu missas publicas celebrare, nisi ab Abbate inuitatus fuerit, vei in ecclesiis eidem mona­sterio subjectis sacordotem excommunicare, uel Abbatem et monachos ad synodum suam vocare. Decime uero Somoni­ensis territorii, quas ex concessione predicti Regis monaste­rium uestrum per quadraginta annos tenuit, et alie conces­siones, quas pro tuitione patrie vei statu Regni, et pro augmento fidei Beato Martino concessit, firme vobis et mona­sterio uestro et illibate permaneant. Ad hec mitram, uirgam pastoralem, anulum, et alia insignia, que a quadraginta

Next

/
Thumbnails
Contents