Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
annis retro Abbates monasterii uestri, qui pro tempore fuerant, babuisse noscuntur, uobis et monasterio uestro auctoritate Apostolica confirmamus. Obeunte uero te, nunc eiusdem loci Abbate, uel tuorum quolibet successorum, nullus ibi qualibet subreptionis astucia seu uiolentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu, uel fratrum pars consilii sanioris, secundum Deum et Beati Benedicti regulám prouiderint eligendum. Decernimus ergo, utnulli omnino bominum liceat prefatum monasteríum temere perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, aut quibuslibet uexationibus fatigare, sed omnia integra et illibata seruentur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salua Sedis Apostolice auctoritate. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona, banc nostre constitutionis paginam sciens, contra eam temere uenire temptauerit, secundo tertiove commonita, nisi reatum suum digna satisfactione correxerit, potestatis bonorisque sui dignitate careat, reamque se Diuiuo iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a Sacratissimo Corpore ac Sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua iura seruantibus sit pax Domini nostri Jesu Christi, quatenus et bic fructum bone actionis percipiaat, et apud districtum iudicem premia eteme pacis inueniant. Amen. Amen. Amen. (P.H.) (Pápai jegy.) fEgo Alexa nderCatholice Ecclesie Epi" scopus SS. f Ego Bernardus Portuensis et Sancte Rufine Episcopus ss. f Ego Gualterius Albanensis Episcopus ss. f Ego Joannes Presbiter Cardinalis Sanctorum Joannis et Pauli tituli Pamacbii ss. f Ego Joannes Presbiter Cardinalis tituli Sancti Anastasie ss. t Ego Joannes Presbyter tituli Sancti Marci ss. f Ego Manfredus presbyter Cardinalis tituli Sancte Cecilie ss. fEgo Jacobus S. Mariéin cosmis. Diacon Cardinalis ss-