Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
proficisci voluisset, mandavit Abbati Saneti Martini Raphaeli, qui eodem quoque anno in Abbatem fuerat eleetus atque benedictus, ut absque ulla dilatione XL ei martfas argenti examinatissimi mittere non differret. Qui cuni nichil argenti se liabere dixisset, Heynricus Comes Curialis dispensatorem Abbatis nomine Ogguz accesiri fecit, et illum comminando, ut iussui Regis satisfaceret, misit. Qui reeedens ivit Posonium ? et illic uno predio ecclesie vendito, preeium, videlicet XX marcas Regi obtulit. Post paulum vero Abbas, quia Rex predictas marcas ab Ecelesia mutuo acceperat, diligenter requisivit, et vice illius dati terram cuiusdam udornici cum duabus solummodo mansionibus, que ovili Ecclesiae vicina habebatur, impetravit, et ex precepto Regis Comes Heynricus huius rei prestaldum nomine Caba constituit atque dedit. Post aliquos autem dies udornici, facto in unum conventu de predicta terra in festő Saneti Regis clamorem facientes, eam ab Ecelesia distrahere laborabant. Sed Abbas Regem adiit, et rogavit, ut vei purum preeium Ecclesie redderet, vei quod dederat, forcius stabiliret. Quod et factum est. Nam Rex udornicos reppulit, et memoratam terram per nianus Odonis, filii Betbleem, Ecclesie perpetuo possidendam tradidit, et cautione cyrograpbi huius a Baruaba notario conscripti et Regio signo signati firmiter sanccivit. Unde si quilibet modernorum seu futurorum aliquid demoliri voluerit, mille maledictionibus, et duplici contricione eternaliter feriatur. ÁMEN. (Eredetie a szentmártoni főapátság levéltárában).