Wenzel Gusztáv: Árpádkori új okmánytár. Codex diplomaticus Arpadianus continuatus. I. 1001-1235. (Pest, 1860.)
29. Margit nevü n'ónek végrendelete. 1152. Notum sit tam presentibus quam future posteritatis omnibus. Anno Dominice Incarnacionis MCLII. regnante Geysa vna cum íilio suo Stephano Duce. Ego Margaréta, viciorum macula mulier sordida, memor decessionis mee ex boc seculo. Graviter visa sunt peccata, si forte preoccupata morte facultatem meam inordinate relinquerem; quod ne contingeret, vivens adliuc, salutarique fruens vegetacione eas Deo adjuuante, et coram omnium nobilium consencientibus, scilicet Martyrio Arcbiepiscopo, Belos Bano, Apa Comite, Heidrico Curiali Comite sic ordinavi, vt subsequens sermo indicat; videlicet: Martino filiastro meo do tres bomines Cuka, Yosonei, Kaska; et uxori cius vnam puellam nomine Ayanduc. Iteni educaui quamdam orbatam parente tamquam tiliam, buic do duas cortinas; vnum monile ; duo mutatoria in aurum; duos annulos cum viridi lapide, alterum cum lorido ; et tres homines scilicet Árva, Leguney, Febera, et vittam de scrico; quinque mensalia cum manutergiis; telam ducentarum vlnarum. Ecclesie vero Beati Martini, vbi sepeliar, do duas l'aniilias ad aratra cum octo bobus, et decem vaccis, et centum ovibus, quorum nomina sunt Kliucb, etSeka; et duos pulsatores, scilicet Vosos, Foth, et vnam cortinam. Itcrum do liberum nomine Petiim, cum tribus capitibus; cui do vnum bovem et decem oves, cuius servitiuni non aliud sit, nisi in singulis annis, scilicet in festivitate Sancti Michaelis persolvat Ecclesie duodecim vlnarum tapetum. Et Abbati eiusdem coenobii do auream catenani septem marcis ponderatam, pro mille missis celebrandis, quod faciat cum timore Dei, prout ipse faciendum nouerit; fratribus vero grisias pelles. Item do tres familias ad serviendum pro me singulis annis, quorum nomina sunt Fergadi cum filiis suis, et Jacobus et Tengardi cum vno bove et tribus ovibus , et tribus anseribus, et sex gallinis, et XX idriis cervisie. et CC panibus; et vuicuique illorum do duos boves et V oves;