Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars II. (Viennae, 1774.)

SfíCULi XVI. 263 quae vobis abfentes fignifícare voluimus. Ex Jafzo XXV. Novembr. Anno MDLXXII. P erledtis Iitteris Epifcopi, Nótárius Capituli monuit Fratres ad praeftandum, quod Epifcopus poftulat indidta congregatione pro 16. Decembr. Quin­tofori convenientes Fratres confenferunt íingulos fua gravamina fub íigillo fuo confcrip'ta exhibere Epifcopo, non effe fatis tutum, & comniodum; praefer­tim cum nihil novi nunc Fratres patiantur, praeterea, quibus & aníeceífores fui fuerunt aggravati. Iíaque omnino conclufum eft, fi Epifcopus leire vo­luerit eorum gravamina, ut íenior illa oretenus Epifcopo proponeret, ut quae jam omnia ellent ipfi nota. Anno 1573. die 8. Januarii celebrata congregatio Novocomii, feu in Iglo, in qua ardculi confeftionis XXIV. Regalium, quae cum Auguftanacon­feftione per omnia confentit, perledti fuerunt; cui omnes, qui tum erant prae­fentes fubferipferunt. Ibi valedixit Thomas Frölich, alias Hilarius, Paftor Iglovienfis Caífoviam evocatus. Eodem Anno die 14. Mártii Johannes Mindvifcher Paftor Rosna­vienfis mane a trecentis Turcis una cum uxore captivus abducitur ad arcem Fülek, inde Budám, tandem in Bulgáriám. Stanislaus Thurfzo undecim oppidorum ad arcem Scepufienfem fpedtan­tium Dominus cum anno priori a fubditis fuis loco muniorum & Jaborum, quos íingulis annis prasftare foliti funt, omnium frugum nonas ab eis accepit, hoc anno, ut rufticis parceret, decimas accepit ab eis; atque ita miferis Paftori­bus undecimas reliquit. Conquerenti de hac injuria feniori Piatnero refpon­dit Alexander Ripfcher, Capitaneus arcis Scepufienfis, homo illiteratus, rem ita exigui momenti non mereri querelas, cui Piatner; mifero Paftori quot an­nis centum cubulos perdere , non effe rem exiguam dixit: folatus eft eos non amplius id futurum, dummodo cum hero fuo Stanislao Thurzo prius loqui pof­iit : decimatoribusque mandaturum ne amplius hocce faciant, fed non fervata iides. Scripfit itaque ei Piatner, ne quid novi tentaret, neque hac re, quae ipfi videbatur exigua , Generofae familiae Thurzonum, quae hadtenus ob pie­tatem erga Minifterium, & miniftros commendata fűit, malum nomen pareret; ut qui primi eífent, qui jura, & libertates paftorum infringere, & Paftores fuis legitimis reditibus privare velint, quod fi vero ita perrexerit, contra eo­rum jura facere , hi certe caufam hanc ad eos deferrent, qui ipfos, eorum­que jura tuebuntur. Georgius Bornemifza Epifcopus Varadienfis, & Praepofitus Scepus. Anno

Next

/
Thumbnails
Contents