Carolus Wagner: Analecta Scepusii sacrii et profani. Pars II. (Viennae, 1774.)
Anno 1574* Paftores undecim oppidorum, iterum inftabant apud Thurzonem, ut eis folitae decimae reddantur, & nonundecimae dentur, oblata ei Johannis Mattheüi hiftoria J. C. nihil tamen obtinuerunt. Menfe Julio Anni 1575. per proditionem tres arces ad montanas Civitates exftrudas Turcae occuparunt, nempe: arcem Diven, Blobenftein, & Somoskö. Magnificus Dominus Johannes Matzejowszki Capitaneus Lublovienfis, mille cubulos avenae, a Paftoribus XIII. oppidorum extorquere praetendit. Inftiterunt Fratres apud Johannem Rueber, fummum Patronum miniílorum fupremum Capitaneum Caefareum in partibus fuperioris Hungáriáé, qui íunc Kesmarkini propter graífantem peftem Caífoviae, cum fua fnmilia commorabatur ; velit eis patrocinari apud Matzejovszki: Miffi praeterea deputati Fraternitatis ad Matzejovszki, relaxationem hanc deprecaturi, qui eos durifíimis verbis, tanquam merus barbarus excepit; nulla facerdotalis dignitatis habita ratione, magnós acervos convitiorum edidit, minitans atrocia, niíi poftulationi ejus íint obedientes ; ücque venenatis dideriis & fcomatibus tradati abiere. Adierunt Fratres Rueberum querelas fuas ei exponentes , protedionem imploraturi, qui eis humaniflime refpondit: li quidem hoc probari poíTit ex privilegiis Regum Ungarorum, Ecclefiaftica bona ab oppignoratione efle exempta, neque Polonis unquam conceífa de jure, fed recentiorum quorundam Capitaneorum arte, & avaritia eífe occupata fui officii, tanquam fupremi gubernatoris, loco S. C. illi fore, ut eorum tutelam íufcipiat, eosque a praefenti violentia Matzejovvszki vindicet, flatimque perluftratis privilegiis Fraternitatis , per Grundelium Secretarium fuum, ad Matzejowszkium has dedit iiteras. Generofe, ac Magnifice Domine, Fili obfervande. Salutem , & mei commendationem. Superioribus diebus fuerant apud me nonnulli Paftores, aut Parochi ex tredecim cppidis indicantes mihi; quomodo magnificentia veítra ab illis poftulet certam fummam avenae, contra antiqua jura , & privilegia fua , & Eccleüarum fuarum, quaeRegno Poloniae nequaquam eífent oppignorata ; fed merae poteftati Praepofiti Scepufienfis, & Archiepifcopi Strigonienfis, confequenterque legitimo Regi Hungáriáé eífent fubjedta. Nolui autem ad primam eorum inftantiam, ftatim Magniíicentiam veftram primis meis literis onerare; fed hortatus fum eos, ut fuppliciter Magniíicentiam veftram requirerent, oneris praedidi deprecaturi impofitionem. Me enim hanc de Magnificentia veftra concepiífe perfuafionem, eandem eífe ea pietate, quod Eccleíiarum DEl miniftros, non eífet indebitis gravaminibus oneratura; multo minus aliquid tale fadura , quod antiquas Ecclefiarum libertates violaret, aut juribus Regum