Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Komárom, 1894
46 Domini 1780 Regnorum nostrorum Hungáriáé Bohemiae, et reliquorum Anno quadragesimo. Maria-Theresia mp Comes Carolus Pálffy mp. Josephus Jablanczy mp. II. József diplomája,. (a 41-ik laphoz) (Pannonhalmi levéltár. Fase. 84.). Nos Josephus Secundus Divina favente dementia etc. Memoriae commendamus tenore Prasentium significantes, quibus expedit universis : quod cum Nos pro paterna Nostra Cura et Solicitudine, qua rectae Juventutis educationi et institutioni benigne prospectum esse volumus, Residentiam novam Abolitae Societatis Jesu in Libéra Regiaque Civitate nostra Comaromiensi sitam cum nonullis Mobilibus, Aediíicium item Scholare, Impensis ex fundo Studiorum benigne resolutis a fundamento erectum et pro majori Gymnasio aptatum, Curiam praeterea Csupinszkianam a Residentia abolitae Soc. pro Allodio Usurpatam, uti et hortum intra modo dictam Curiam Csupinszkianam et Veterem Residentiam repetitae abolitae Soc. situatum veluti pro Confuetis Juventutis Scholasticae Recreationibus destinatum, Religiosis professis Ordinis Benedictinorum Sacri montis Pannoniae, qui nempe per fidelem nostrum Nobis (lilectum Reverendum Danielem Somogyi praefati Ordinis et Montis Pannoniae Arclii Abbatem, fine docendarum Scholarum Grammaticarum et Humaniorum eorsum collocati sunt (resignata jam eisdem Virtute Benignarum Fundationalium Literarum Anno adquc 1780, die 22. Septembris clementer elargitarum, Ecclesia ibidem abolitae Societatis Sto Andreae dedicata) ea ratione elementissime contulissemus et donassemus, ut in eadem Libéra ac Regia Civitate nostra Comaromiensi Archi-Abbatia Ordinis Benedictinorum Sacri Montis Pannoniae ex fundationalibus suis Bonis et Reditibus juxta Reversales per supra nominatum Arclii Abbatem sub dato 29. Junii anni 1781 de se specialiter datas, futuris et perpetuis semper temporibus quinque Professores, Catechetam et Exhortatorem ac unum Extraordinarium seu supplen tem Professoren) intertenere, et scholas juxta praescriptum novi Systematis Literarii gratuito docere et providere, atque Residentiam, Scholare adificium, prout et in Curia Csupinszkiana praeexistentia, ponendaque Aedificia sumptibus suis conservare, et reparare ac una de hujus Curiae demolitione in casu emersurae necessitatis ob viciniam fortalitii Comaromiensis facienda, cavere, in