Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Komárom, 1894

47 Hortum vero, cujus proprietas Gymnasio collata et Ordini Bene­dictinorum saltem usus fructus erga Praestandam reparandorum reparationem concessus est, occasione consuetarum Recreationum Juventutem Scholasticam sine quapiam restrictione semper admit­tere obligetur, sitque obstricta ; eo etiam ad clarioreto Rei intel­lectum declarato : quod cum ex systematica Salariorum emensione pro Honorario Directoris Scholarum localis certum peusum emen­sum sit, idcirco si Directorem non ex antelato Ordine Benedic­tinorum esse contigerit, attunc neque ad illám pensionem, quae pro ejusdem Honorario assignata habetur, ullam praere­petitus Ordo Benedictinorum praetensionem habere possit, sed ducenti floreni pro Directoris Honorario ex Fundo Studiorum destinati attunc unice competent, si Directorem ex praescripto Ordine Benedictinorum, uti nunc est, ultro quoque esse con­tigerit ; imo assignamus, conferimus, donamus, et salutarem han c fundationem an imo deliberato deque plenitudine potestatis nost­rae Regiae, qua sumus in praefato Regno nostro piarum funda­tionum Patrónus, pro solita nostra in Rem Literariam promoven dam constanter directa Cura, Solicitudine et Vigilantia, benigne instituimus, nihil prosus dubitantes quin nostri quoque in Regi­mine Successores, providam hancce Ordinationem nostram non modo adimplere, quin potius eandem pro ratione circumstantia­rum novis etiam Gratiis et Favoribus augere omnimode adnitan­tur : Quapropter benigne praecipimus et mandamus quorum in­interest Universis, quatenus praesentem salutarem Fundationem et Ordinationem Nostram in quibusvis evenientibus Casibus ad amussim observare noverint, neque eidem sub incursu Indignatio­nis Nostrae Regiae quaqua ratione contravenire proaesumant : In cujus május Robur, perpetuamque Rei íirmitatem, hasce Secreto majori Sigillo nostro, quo ut Rex Hungáriáé Apostolicus utimur, impendenti communitas extradandas esse Duximus et concedendas Literas Fundationales. Datum per manus Fidelis nostri Nobis sin cere Dilecti Spectabilis ac Magniâci Comitis Francisci Eszter­házy de Galantha, Perpetui Comitis in Frakno, Aurei Velleris ae una Insignis Ordinis Sancti Stephani Regis Apostolici Magnae Crucis Equitis, Comitatus Mossoniensis Supremi Comitis, Camerarü, Consiliarüque Nostri Actualis Intimi, Curiae item nostrae Regiae Magistri, et per antelatum nostrum Hungáriáé Regnum Aulae nostrae, prout et dicti Ordinis Sancti Stephani Cancellarii in Archi Ducali Civitate nostra Vienna Austriae Die Octava Mensis

Next

/
Thumbnails
Contents