Szent Benedek-rendi katolikus gimnázium, Komárom, 1894
45 rent : Parocho Cittis in bac Ecclesia tam Sacrum decantandi, quam Concionem Hungaricam dicendi Facultas libéra maneat, ac deniq. in toties memorata S. Andreae Ecclesia vexillis coetuum solitum suum locum inperturbatum relinquere, et ad unam Turrim eodem modo, quo stante abolita Societate receptum fuit : vigilibus Civitatis pro avertendis damnis publicis occubaturis, liberum ascensum admittere, et in eadem turri, sine ullo tamen onere, Campanam agonizantium conservare, et tolerare debeant, atque teneantur ; praeter has tamen obligationes praevio modo deductas ad nullum aliud onus titulo resignatae sibi Ecclesiae S Andreae teneantur, neque sub earum praetextu eisdcm Patribus Benedictinis ulla nova obligatio imponatur, vei praejudicium aliquod, aut Jurisdictio ullo unquam tempore in eosdem derivetur ; imo assignamus, conferimus, donamus et salutarem hanc fundationem animo deliberato, deque plenitudine potestatis nostrae Regiae, qua Summa in praefato Regno nostro Hungáriáé Ecclesiarum Dei Patrona, pro solita Nostra in Deum pietate, et ad majorem Cultus divini promotionem, Orthodoxaeque Religionis propagationem constanter directa cura sollicitudine et vigilantia benigne instituimus, nihil prorsus dubitantes quin nostri quoque in Regimine Succepores pientissimam hancce Ordinationem nram non modo adimplere, quin potius eandem pro ratione circumstantiarum novis etiam gratiis el favoribus augere omnimode adnitantur. Quapropter benigne praecipimus et mandamus quorum interest, vei in futurum intererit universis, quatenus praesentem salutarem fundationem, et ordinationem nram in quibusvis evenientibus ad amussim observare noverint, neque eidem sub incursu indignationis Regiae quaqua ratione contravenire praesummant. In cuius maius robur perpetuamque rei firmitatem hasce secreto sigillo majori nro, quo ut Regina Hungáriáé Apostolica utimur in pendenti communitas extradandas esse duximus et concedendas Literas Fundationales. Datum per manus Fidelis nostri nobis sincere dilecti Sptbilis ac Mgnfici Comitis Caroli Pálffy ab Erdőd, Perpetui in Vörös Keő, Cottuum Posoniensis quidem perpetui, Zempliniensis vero Supremi Comitis, Arcis nostrae Regiae Posoniensis Haereditarii Capitanei, Camerarii, Consiliarii nostri actualis Intimi, et per Regnum nostrum Hungáriáé Aulae Nostrae Vice Cancellarii, in Archi ducali Civitate nostra Vienna Austriae. Die 22-a mensis 7.-bris Anno