Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
39 recensetur in his articulis inter toleratas, licet multi tune essent Judaei in Transilvania, séd tantum non numeratur inter receptas : quod sufficit. §. 60. Itaque recte in Legibus Patriis Appr. P. 1. Tit. 1. Art. 3. dicitur: Orientalem Religionem pro tempore tolerări, usque ad bene- placitum Principum, et Regnicolarum. Fundatur enim hoc in Articulis Comitiorum 1572., 1576., 1588., 1595. quamvis ii hic citati non sint. Séd nec opus fűit citatione. Nemo enim illis temporibus inter publicas Comitiorum deliberationes quaestionem de recipienda Graeca fide assumendam esse putavit. Nam sicut Civilis Valacho- rum Status ideo semper mansit obseurus, quia diversis temporibus sensim in liane pátriám advenientes, rursum magna ex parte egressi, ac redeuntes, in Civium constantium numero haberi non potuerunt:1 sic Orientalis eorum religio ideo inter receptas nu- merata non est, quia qui illám proíitebantur, nec numero, nec constantia, nec auctoritate tantum valuerunt; ut Schismatis rece- ptionem urgere aut vellent, aut auderent. §. 61. Quae quidem receptio quam facile initio növi Princi- patus adhuc íluctuantis obţineri potuisset, ex ejus temporis cogi- tandi, et agendi ratione intelligi potest. Nam in pluribus Comitiis2 statútum est, ut quisque eam, quam mavult, religionem sequatur sine coactione. Postea religiones eae, quas notabilis Civium pars fűit secuta, receptae sunt. Qui vicissitudines Transilvaniae borúm temporum noverunt; hanc fuisse veram receptionis caus- sam, perspiciunt. Denique cum nulla jam esset notabilis pars Civium, qua alicujus religionis quintae receptionem efficaciter urgere posset; Lege definitum est Anno 1572. et sequentibus, ut quatuor solummodo sint Religiones Receptae: Catholica, Evange- lica, Reformata et Unitaria. §. 62. Si jam prioribus annis nihil pro sua religione moverunt Valachi, quod ea non impugnaretur, sicut erronee putat Auctor Lib. Supplicis;3 saltem tune, quando religio Orientalis ex numero receptarum, nominatim recensitarum, exmissa fűit; oporíuisset eos evigilare, et vei Libello Supplici apud Principem, vei in Comitiis 1 Vid. §. 27., 28. - 34., 35., 36., 37. 2 Comit. Tordens. Ann. 1557. 1-a Jun. ibidem Comit. An. 1563. 28. Maji. 3 lmpugnabatur enim una cum Catholica in omnibus iis dogmatibus, et ritibus, in quibus schismatici, et Catholici conveniunt: Reformaţi verő, Evangelici, et Unitarii dissentiunt ? ejusmodi autem religionis capita non pauca sunt.