Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

40 per suos delegatos agere, aut contradictionem Legi opponere. Polerant enim ex manifeste» articulo, de quatuor solummodo receptis religionibus scripto intelligere: non esse quinque religiones receptas. Nihil illi: sed contenti erant, quod tolerati fuerint. Erant enim ejus conditionis, ut publicorum patriae negotiorum tractatio ad eos non pertinuerit. Siqui Nobiles inter ipsos reperiebantur, illi Hungaris adnumerati, aliam religionem vel reformatam, vel Unitariam seque- bantur, et pro ejus receptioné laborabant, parum solliciti de Orientali religione, cui nec splendor, nec pondus accedebat ab iis, qui illám profitebantur. §. 63. Cum igitur Valachi Transilvaniam incolentes inde a fundato regno Hungarico sub Regibus Apostolicis religionem Christianam in unione occidentalis Ecclesiae usque ad medium Saeculi Decimi sexti professi fuerint: post Transilvaniam vero ab Hungária separatam, sublatumque Episcopatum Albensem sub Patriis Principibus sensim ad Graecam fidem accedentes* pro tole- ratis habiti sint: Cum praeterea nulla Lex seu in Corpore Juris Hungarici, et Transilvaniei, seu in diplomatibus Regum, et Principum existat, qua Orientalis religio non unita usque ad medium Saeculi decimi septimi recepta fuisse probări possit: Saeculo autem isto, ac deinceps eamdem pro tolerata habiiam fuisse, etiam Auctor Lib. Supplicis agnoscat; manifestum est Religionem Graeci Ritus non Unitam in Transilvania legali existentia semper fuisse destilutam. §. 64. Ista ex amore Patriae, cujus jam notabilis pars est gens Valachica, scripta sunt: cujus ad Remp. adspirantis ardor regendus potius, quam premendus videtur. Non amat Pátriám, qui totam non amat. Multa forsan hic videbuntur genti Valachicae adversa, sed si bene considerentur, reperientur eidem esse utilia, ideoque intelligentibus spero főre grata. Romana Origó, Anonymus, Litterarum K.-Monostor. fragmenta quid poterant prodesse ? Multi- tudo, Cultura crescens, Societas publici oneris, Magnorum patro- cinium, valent. Fiduciam in illis positam minuere conatus sum, ut in his ponatur. Ut illa contemnantur quaedam etiam minus grata adferre oportuit, sed ea, quae in Vetus, et Medium aevum cadunt, non in nostra tempóra, quibus alii sunt niores. * * * Bolla Mártont a történetírót 1900—901-ben méltattam ez inté­zet évvégi értesítőjében. Kézirati müvének áttanulmányozásával 1878 június 6. a Magyar Történelmi Társulat Hunfalvy Pált bízta

Next

/
Thumbnails
Contents