Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

34 Hungaris subjecti vivebant, Doctorem habuerunt Hierotheum, religionem ab illő acceperunt Graeci rítus unitam, non schismaticam. §. 50. ld probatur etiam ex aetate S. Stephani Regis, a quo Valachi et Hungari Chrisiiani videntur, circa praestandas Episcopo Albensi decimas certa privilegia accepisse. Nam juxta adnotationem Cl. Pray, in Litteris Conventus Kolos-Monostoriensis1 An. 1437. datis, Hungari et Valachi Transilvani ad privilégium a S. Stephano collatum, in ea controversia, quam cum Episcopo suo de decimis habebant, provocarunt.2 Credibile non est S. Stephanum privilegia contulisse in eo genere schismaticis. §.51. Post aetatem S. Stephani Saeculo 11. et 12. admodum obscurus est Valachorum Transilvaniam incolentium tarn Civilis, quam religionarius status, id tarnen tuto adfirmari potest: eos intra hoc tempus, módúm aut occasionem ad schisma deficiendi non habuisse. Haec enim sunt duó illa Saecula, quibus Romanorum Pontificum potestas et ardor adversus quamcunque doctrinam a Catholica alienam maxime se exeruit.3 Romani Pontifices peculiarem curam gesserunt Regni Apostolici, cujus pars Transilvania fűit, quod scirent illud a S. Stephano, Sedis Romanae praesidio singu- lariter commendatum fuisse.4 Reges autem Hungáriáé plerique erant Romanorum Pontificum, et Religionis studiosissimi, quod apparet ex frequentibus Synodis, quas hac aetate cum Episcopis simul celebrabant.5 Cum illi in his Synodis ob neglectam diebus festis rem divinam, ob jejunium non observatum, aliosque reli­gionis ritus violatos graves poenas statuerint; multo graviores statuissent ob Schisma, si illud aliqui in Hungária vel Transilvania profitén, aut propagare voluissent. §. 52. Postquam initio Saeculi 13.-n Emericus Rex Trans- alpinam, postea Béla IV. Moldáviám regno Hungáriáé adjunxisset: connexio hamm provinciarum cum Transilvania occasionem suppeditare poterat, ut ex eis in hanc schisma transferretur. Sed 1 Diss. 7. §. 7. Not. (a), lidem Hungari, et Valachi provocant ad instru­mentum S. Stephani Regis, in quo de suis immunitatibus agatur. 2 In apographo apud nie, haec sunt verba : pro recuperandis, et reha- bendis pristinis libertatibus per Sacros Reges datis conveniendo, ab ipsorum Dominis, in dictis libertatibus, Sacrorum Regum se conservări supplicarunt. 3 Fleury in Hist. Eccl. Saec 11. & 12. Natalis Alex. Miliőt. Gibbon. 4 Vid. Bulla Silvestri II. apud Cl. Katona ab objectionibus Schvartzii et aliorum egregie vindicata. His. Cr. Regum. 5 Péterfi Conciliorum Hung. T. I.

Next

/
Thumbnails
Contents