Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

26 batur enim istis annis de privilegiis, et juribus omnium liberorum populorum Transilvaniam incolentium, et ab iisdem contra quosvis libertatis aggressores unió inita est. Séd nulla ibi Valachorum mentio, quibus nec insciis, nec invitis ea Unió confici poterat, si ad Status pertinebant. Diligenter autem adnotantur omnes ii, quorum Nomine Unió tam Kápolnensis, quam Mediensis facta est, illa 1437. haec 1459. Initium Unionis Kápolnensis est: Nos Lorandus Lépes de Varaskezy, Vice Vajvoclae Transylvanus, — Nobis, cum Magnificis Michaele Jach de Kusal, et Henrico de Tamási Comi- tibns Siculorum, una cum Regni Nobilibus, septem ac duarnm Sedium Saxonicalium, ac Bistriciensibus Saxonibus, Omniumque Sedium Siculorum in oppiclo Capolna Congregati, et constituti eramus, arduas caussas ha rum partium tractaturi: inter praedictos Nobiles, ac Saxones et Siculos tăiem Fraternam disposuimus Unionem. In altera Anni 1459. Unione: Universitas tota Nobilium ac Procerum, Siculorum quoque omnium generum, nec non Saxonum Sedium Singularum septem, totius Partis hujus Regni Transil- vaniae in seu ad oppidum Megyes in unum pariter conveniendo et generalem faciendo Congregationem, — et in Personis totius Universitatis Nobilium, Siculorum, et Saxonum totius Partis Transilvanae etc. Quum in dupplici hac tam celebri Unione nulii delegaţi Valachorum fuerint; manifestum est, eos tune in Transilvania inter Nationes Statum regni constituentes, numeratos non fuisse. §. 31. Cum in Transilvania ab Hungáriáé Regno avulsa singulare systema regiminis conderetur; fada est nationum Tran- silvanicarum ad omnia patriae onera aequaliter ferenda conjunctio, in Comitiis Tordensibus Anno 1545. In his nulla est Valachorum memoria, qui si hoc tempore saltem frequentes, et paulo potentiores fuissent, eos patria non tantum ab hac conjunctione non exclusisset; sed ad eam invitasset, immo quibus modis poterat adduxisset, sicut adduxit Siculos diu repugnantes: id enim Novi Principatus rationes exigebant, ut plurimi ad onera Reip. ferenda accedant, quo singuli facilius ea ferant. herum sub Patriis Principibus Unio Nationum Transilvanicarum facta, vel renovata est, Anno 1613. An. 1630. An. 1649.1 herum in Unione toties repetita nihil est de Valachis. §. 32. Ferdinandus I. in Instructione, quam Thesaurario suo An. 1552. dedit; contributionem tantum a tribus Nationibus exi­1 Approb. P. 3. Tit. 1. art. 1.

Next

/
Thumbnails
Contents