Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
27 gendam praecipit, easdemque ad Comitia convocări jubet. Verba Instrucíionis sunt: Ne contributio tam multiplici necessitate Regni noştri Hungáriáé, et partium Transilvanarum negligatur; dabi- mus ordinem, quocl Vajvocla Noster Transilvanus, non a Saxo- tiibus tantum, séd a cíuabus reliquis Nationibus, subsidium aliquod notabile obţineai, idque in Convenţii, tribus Nationibus indicto etc. Jam si Natio Valachica tune in Transilvania, una ex receptis fuisset; eam Ferdinandus non praeteriisset: indigebat enim pecuniis, sicut ipse fassus est. §. 33. Sequentibus temporibus, in Comitiis Anni 1578., 1584., 1589., 1658., 1660., 1683. etc. fiebat repartitio tributi gravissimi. ln his Comitiis nec pars nobilior Nationis Valachicae, tributum decernens; nec pars ignobilis, seu plebea in repartitione tributi instar aliarum Nationum assumta legitur. Quum poena etiam in- carcerationis in eos constitueretur, qui tributum non solvissent; quum Nobiles, et Sacerdotes tributum penderent: credibile non est, quod soli Nationi Valachicae, reliquae tres Nationes ita pepercerint, ut ea nil solveret. Popis aliquot impositum tributum, interdum, uti Anno 1578. remissum legimus, sed Nationis Valachicae partém Status publici efficientis vestigia in tanto negotio nuspiam reperiuntur. §. 34. ln Comitiis Quadraginta sex, quae ab Anno 1545. ad Annum 1600. in Transilvania habita sunt, item in Comitiis Centum septemdecim ab Anno 1600. ad 1690. itidem in Transilvania habitis, quorum extractus nunc mihi ad manum est, ferme ubique haec formula de contributione occurrit: tres Nationes solvant aequaliter: in nonnullis peculiaris constitutio habetur de Siculis, Saxonibus, et Comitatibus. Sed Nationis Valachicae nulla prorsus mentio fit. Ubi igitur illa, vel in quo statu erat ? §. 35. Nimirum: dum Transilvania sub patriis praecipue Principibus variis malis afligeretur: Valachia vero, et Moldávia interdum sub Turcis satis esset quieta, interdum ad Transilvaniam pertineret: Valachi, harum regionum fortunam secuti, ultro, citro- que migrabant, et difficilia tempóra devitantes, modo plures, modo pauciores in hac patria habitabant. Constat Valachos anno 1554., et 1555. tempore turbarum intestinarum, et pestilentiae, Transilvaniam sic deseruisse; ut unum alterumve eorum videre, res insolita habita sit.1 Verum redierunt illi postea, malis cessantibus, 1 Mathias Miles in Appendice Chronica.