Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

17 isse, immo Romanum Imperium Orientale, et occidentale Hunnis tributarium fuisse.1 §. 15. Hunnos in possessione Daciae secuti sunt Oepidae, Gothicae originis populi,2 qui devictis Attiláé filiis, regnum Gepi- dicum An. 465. sub Arclarico Rege fundarunt, quod a Tibisco ad Pontúm Euxinum extensum3 stetit ad Annum 568., quo Avares Longobardis sociati, victo ultimo Gepidarum Rege Cunimundo illud everterunt. Tanta fűit autem Gepidarum potestas, et tantus eorum in Dacia Trajani numerus, ut haec sicut sub Gothis Gothia, sic sub illis Gepidia vulgo nominareturP Nihil igitur juris habuerunt sub Gepidis in Dacia Trajani, sive coloniarum Romanorum reli- quiae, sive Romani ipsi, praesertim cum Imperium Occidentale Anno 476. penitus corruerit, Orientale autem aegre se defenderet contra Gepidas, Bulgaros, et Gothos.5 §. 16. Avares terris Gepidarum, et Longobardorum potiti, non minus erant Romanis formidandi, quam Gepidae. Imperatores enim Orientis seditionibus, bellis Persicis, Arabicis, et Bulgaricis fatigati,6 Avaribus sufficienter resistere non potuerunt. Quare Avares prolata a Ponto Euxino ad Albim, et a Savo ad Anasum ditione, duobis saeculis claruerunt, nempe ab ingressu in Dáciám A. 568. ad Caroli M. aetatem, qui eos fregit. Donec igitur Avarum Impe­rium viguit; perspicuum est, quod in Daciam Avaribus subjectam nec novae coloniae Romanae intrare, nec veteres redire, nec veterum reliquiae, siquae adhuc supererant, ad potentiam aliquam eluctari potuerint. §. 17. Auctor Lib. S. nullo testimonio adducto affirmat, Ro­manos Saeculo VI. aliquot arces in Dacia possedisse, Saeculum VII. autem reliquiis Romanorum felix fuisse, quia tune suos Prin- cipes, inquit, habuerunt in Dacia, ibique aliis gentibus oppressis imperitabant. Haec cum statu Imperii Romanorum, et Avarum comparata intelligi non possunt. Constat enim ex plurimis Scri- ptoribus7 Avarum res illis saeculis fuisse florentissimas, et Romanos ' Priscus in Excerpt. Leg. p. 23. Valerius Rer. Franc. L. 4. Aventinus Boicor. L. 2. Jomandes de Reb. Getic. c. 42. 2 Eugippius in vita Severini. 8 Annál. Ver. Avarum P. 2. Diss. praevia, pag. 200. 4 Jomandes R. G. c. 12. ait: Daciam dico antiqnam, quac nunc Ge­pidia vocatur. 5 Agathias, Cedrenus, Theophanes. 6 Theophan. Zonaras, Cedrenus. "> Nicephorus, Theophanes e. r. apud Cl. Pray Ann. V. P. 2. L. 2. et 3. 2

Next

/
Thumbnails
Contents