Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906
10 memorent.1 Sub Zenone Imperatore2 circa annum Chr. 489. fines Imperii Orientalis eo successu invaserunt, ut Anastasius Dicorus Anno 499. eos in Moesiam admittere debuerit, postmodum autem longum murum, quo Constantinopolim tueretur, contra eorundem incursiones exstrui jusserit. Ita Bulgari Volochi regnum in Moesia condiderunt Saeculo Christi V. desinenţe,3 et sub nomine Bul- garorum inclaruerunt, nomine Valachico Bulgaris infime sortis4 adhaerente, qui cum essent subditi, ac pastores; deinceps captivi quoque Romani per Bulgaros, in servitutem redacti, et cum illis mixti, Valachi dicti sunt. Rubruquisius testatur5 * Avanis Bulgáriáé Principis subditos ex Magna Blachia prodivisse: etiam ex Annae Comt. L. 8. vidimus, Bulgaros agrestes Vlahos dictos, ab Alexio I. ad militandum coactos. Stante quidem regno Bulgarico ab anno circiter 500. ad 1090. minus communis erat appellatio Valachorum in Europa; post quam autem Basilius II. Imp. an. 1090.° Samuele Bulgarorum Rege victo, regnum eorundem evertisset; tune et crebrius usurpatum est, latius patuit nomen Valachorum, quum illud jam antea ad significandos vagos, et subditos adhiberi solitum fuerit.7 Atque ex hoc tempore Blachorum, et Bulgarorum nomina pro synonimis usurpata sunt per Romanos Orientales, uti ex Nestore adnotavit Stritterus. Bulgari igitur hunc in modum per Thraciam, Moesiam, Dáciám Praevalitanam, Dáciám Slavicam, Graeciam interiorem, et Thessaliam sparsi, vulgo Volochi, Valachi, Vlahi, Blachi, Blaci, Olaci dicti, cum coloniis Romanis, et cum Slavis permixti, subditorum conditione plerumque usi sunt. Neque sane aliter gentis Valachicae tarn late sparsae conditio, stante Imperio Orientali, in ejusdem Imperii provinciis perdurans intelligi potest. §. 6. Florente tarnen adhuc in Moesia regno Bulgarico, ii Bulgari, qui ob pastoritiam vitám peculiariter Valachi dicti erant interdum emergentes, ipsis Bulgaris, et Romano Imperio molesti fuerunt. Et a Bulgarorum quidem potestate se liberantes Valachi, 1 Cf. Pray Arm. V. Avar. P. 2. p. 254. 2 Ammianus Marcellinus, et Theophanes. 3 Diacon. Misceilae L. 15. ad annum 489. Bűzein Regem Bulgarorum nominat: ad an. 493, Thraciam a Bulgaris vastatam ait. Marcellinus ad an. 502. Theophanes ad 501. idem. 4 Lucius L. 5. c. 6. Stritteri Mem. li. p. 668. 5 Apud Ci. Engel in Comment. p. 289. c Petavius Rat. Temp. P. 2. p. 497. 7 Lucius L. 4. c. 17. apud Schvvandt. Tom. 3. p. 377.