Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

11 circa annum Chr. 640. in Dáciám Slavicam,1 quae cum hodierna Valachia congruit, irruperunt, ibique supra borealem Danubii ripam sedem fixerunt.2 Romanos autem Orientales aetate Isacii Angeli saepius lacessiverunt. Séd non fűit illa Valachorum in Dacia Slavica diuturna potestas: nam paullopost a Bulgaris devicti, eisdem paruerunt, quod inde patet, quia Crumnus Bulga- rorum Rex capfa Adrianopoli, inde colonos in Daciam Slavicam transtulit.3 Nemo enim ducit colonos in terram alienam. Tardius in Moesia, et Thracia Valachi collectis viribus rursum potentes facti sunt, et pro brevi tempore Bulgaricum regnum restituerunt, Asanem ex sua gente Principem creantes, qui se, Regent Bulga- rorum, et Blachomm nominari voluit.4 Ex Bulgaris igitur sub- ditorum conditione utentibus, sed interdum ad meliorem sortem eluctantibus orti sunt Valachi, cum reliquiis coloniarum Romana- rum, et cum Slavis permixti. §. 7. Haec conditio in qua plerumque fuerunt Valachi; praeter ea eorundem cum Romanis, et Slavis conjunctio, magnam in eorum lingva, et moribus mutationem fecit. Nam cum in vita pastoritia cum captivis Romanis, interque colonias Romanas a Bul­garis devictas in Moesia, et Thracia viverent; linguam Romanorum didicerunt, moresque eorum induerunt adeo, ut se Rumuny, seu Romanos appellaverint. Moesia enim tam Superior, quam Inferior, et Moesia media, seu Dacia Aureliani, quae duas Moesias divide- bat,5 6 habuit colonias Romanas, quum saeculo V. eo advenissent Bulgari, qui illas non penitus deleverunt, sed cum suis Valachis mixtos conservaverunt, Captivorum numerus deinceps auctus est. Bulgari potentiores effecti Romanos Imperatores saepius vicerunt,3 et ex eorum provinciis evastatis, tot captivos eduxerunt; ut eos in Moesia coilocare non possent, sed ad ulteriores ditiones suas 1 Circa hoc tempus Bulgari divisi sub filiis Cubrasi, alii in Pannoniam iverunt, seque clientelae Avarum subdiderunt: alii in Pentapolim Italicam, Exarchis Ravennensibus subjectam, profecti sunt. Diaconus de Reb. Longob. L. 5. c. 29. 2 Nestor apud CI. Schlözer Hist. Septcmtr. p. 252. apud Cl. Pray Dissertat. 7. p. 133. 3 Leo Grammaticus, et Gregorius Monachus. 4 Rubruquisius, qui Asanem Valachorum Principem sibi synchronum fuisse dicit, circa Ann. 1186. 5 Flavius Vopiseus in Aureliano §. 39. 6 Constantinum Pogonatum, Leontium, Nicephorum, Michaelem Curo- polatam etc. Theophanes in Chron. ad Ann. 11. Const. Pogon.

Next

/
Thumbnails
Contents