Katolikus Főgimnázium, Kolozsvár, 1906

9 in Oraecia interiore ad Pindum montem, et in Thessalien' Fieri non potuit, ut gens tarn late sparsa, ac in tot provinciis Imperii Romani habitans, velut natio externa, et vagabunda haberetur, si ea fnisset gens Romano sangvine orta. Romani noverunt suas colonias, illarum viribus ad repellendos impetus barbarorum utebantur, easque in honore habebant: Valachos autem, vel tanquam pastores, servos, et Nomades, vel postquam illi vires suas auxissent, tanquam hostes suos nominant. Anna Comnena, delectum lyronum, a Patre suo Alexis I. Imperatore factum referens, ait: Bulgaros, et pastoritiae vitae laboribus cluratos, agrestes juvenes, quos communis dialectus Vlahos vocare consvevit, collegét.'1 Nicetas Choniates de Isacio Angelo Imperatore seribit, quod is Haemi montis accolas, qui olim Moesi, nunc Vlahi nominantur, sibi et Romano Imperio infestissimos reddiderit. Certum est autem ad Haemum in Moesia, quae hodiedum Bulgaria dicitur, Bulgaros habitavisse. Valachi igitur, qui a Romanis Orientalibus promiscue Vlachorum, Bulgarorumque nomine appellati, instar gentis vagae, ac peregrinae habiti fuerunt; origine sua Romani non sunt, sed Bulgari. §. 5. Hacc est autem eorum origo. Erat in Asia regio, Baskiriae vicina, Valachia Magna dicta, in qua Blachos habitasse ex testimoniis Abulgasii, quae D’Anvilleus collegit,3 constat. Eadem regio alias etiam Bulgaria Magna dicebatur, et Bulgari, qui ad Volgám fl. habitabant, Bulgari Volochi, qui ad Kamum fl. sedes habebant, Bulgari Kamid didi sunt.4 Ex hac regioné egredientes Bulgari Volochi 1 in Európám venerunt Saeculo Christi IV. et pri- mum sub nomine Bulgarorum, aetate Theodosii Magni innotu- erunt, Longobardis infensi:0 mox sub Blachorum nomine Panno- nibus, postea Hunnis subditi: emigrantibus enim permissu Attiláé in Apuliam Pannonibus, et Dalmatis, Blacki, qui ipsorum fucre pastores, et coloni, sporite sua in Pannónia mausere? CoIIapso Hunorum imperio Bulgari ad Pontúm Euxinum videntur rediisse, quum Scriptores, Bulgáriám trans Istrum versus Moldáviám fuisse, 1 Joannes Cantacuzenus L. 3. c. 53. 2 Alexiadis L 8. 3 Memoires de 1’ Acad. des lnscription. Tom. 30. apud CI. Jo. Engel in Comment. de Exp. Traj. p. 289. 4 Thunniann. Untersuchung, p. 348. 5 Nestor apud Thunmann. ibid. 6 Diaconus L. 1. c. 16. ad Annum 392. narrat bellum Bulgarorum cum Longob. 1 Simon Keza P. t. c. 4. ex editione Al. Horányi.

Next

/
Thumbnails
Contents